ijsdem Romam ab Imperatore diriguntur. Tunc ab omni plebe Romanâ Iohannes Narniensis Episcopus eligitur, sedique Apostolicae Ponti∣fex inthronizatur; qui ab vrbis praefecto Rotfredo comprehenditur, &, vrbe expulsus, in Campaniâ custodiae mancipatur. Vel (vt Pla∣tina) Iohannem capiunt, captúmque primò in Hadriani molem per∣ducunt, mox inde hominem in Campaniam exulatum mittunt. Otho, cognitâ Pontificis calamitate, magnis itineribus Romam perueniens, Con∣sules cum Dearchonibus captos in vincula coniecit; Consules in Ger∣maniam mittuntur, Dearchones, laqueis suspensi, poenas statim de∣dere; Petrus autem, vrbis praefectus, malorum omnium fons & ori∣go, diu cum ignominia per publica vrbis loca tractus, ac virgis caesus, in Germaniam vinctus mittitur. Sunt qui scribunt Petrum ipsum ex∣carnificandum Pontifici traditum, abrasâ barbâ, capillis suspensum, ad caput equi Constantiniani aliquandiu stetisse, inde ablatum, Asi∣nóque super impositum, verso ad clunes vultu & manibus sub cauda li∣gatis, atque ita per vrbem & vergis caesum ferè ad interitum fuisse: Postea autem in Germaniam exulatum missum. Hactenus Platina. Ita Otho fraenum Romanis imposuit, idémque quoad vixit, ad eos coercendos propriâ manu tenuit.
Othone defuncto, prior factio sub filio eius Othone secun∣do iterum valuit. Nam Bonifacius septimus à Romanis ele∣ctus est; qui Pontificatum malis artibus adeptus, malè ami∣••it; qui (vt Platina) relinquere vrbem coactus, pretiosissima quae∣que è basilicâ Sancti Petri subtrahens, Constantinopolim sugit, vbi ••am d••u substitit, quoad diuendius quae sacrilegio abstulerat, magnam vim p••cuniarum comparâsset, quibus tanquam adminiculis occupan∣dae Tyrannidis fre••us, vrbem repetit, ciues Romanos largitione corrup∣turus. Et paulò pòst. Vide, quaeso, quantum degenerauerint hi Pontifices à maioribus suis, qui hanc R••mpublicam Christianam tam ••mplam támque magnificam, suo sanguine nobis reliquêre. Pontifex Ro∣manus, Sacrorum pater & Rex, sacra ipsa furto abstulit, & qui vin∣dicare sacril gia deb••erat, tanti sacrilegij factus est author. Et Ba∣ronius: D••o••um Pontificum crudelissimus interfector, inuasámque ite∣rum Petri Cathe••••am, (p••oh nefas!) tenuit Tyrannus mensibus 4. qui nec pilum habuisse dici potest Romani Pont••ficis, siue spectes ingres∣sum, siue progressum, résque ab eo gestas consideres. Et paulò pòst. Eundem numerandum c••nset inter Famosos Latrones, & Potentissi∣mos grassatores, atque patriae proditores, Syllas, & Catilinas, ho∣rúmque similes, quos omnes superauit sacrilegus iste turpissim à nece duo∣rum Pontificum.
Post hos tamen à Romanis electos, iterum emicuit Imperia∣lis in eligendo authoritas. Gregorius quintus, natione Saxo, Pa∣tre Othone, Bruno ante vocatus, Othonis 3. authoritate ob affinitatem Pontifex creat••r. Verùm, abeunte in Germaniam Othone, Romani Cresc••nt••um denuo cum summâ potestate consulem decernunt, qui stat••m Iohannem quendam, natione Graecum, Episcopum Placentinum,