Vindiciæ Ecclesiæ Anglicanæ; siue De legitimo eiusdem ministerio id est, de episcoporum successione, consecratione, electione & confirmatione; item, de presbyterorum, & diaconorum ordinatione, libri V. In quibus Ecclesia Anglicana à Bellarmini, Sanderi, Bristoi, Hardingi, Alani, Stapletoni, Parsonij, Kellisoni, Eudæmonis, Becani, aliorúmque romanistarum calumnijs, & contumelijs vindicatur. Editio secunda, priori Anglicanâ longè auctior, & emendatior. Cui inter alia accesserunt ad Fitzherberti presbyteri, Fitz-Simonis Iesuitæ, D. Kellisoni, Champnæi Sorbonistæ, Fluddi, & nescio cujus anonymi exceptiones suis quæque locis intertextæ responsiones. Opus ex idiomate Anglicano traductum, & locupletatum ab ipso authore Franc. Masono, in S. Theologia Bacchal. Archidiacono Norfolc. et socio Colleg. Mertonensis apud Oxonienses.
Mason, Francis, 1566?-1621., Brent, Nathaniel, Sir, 1573?-1652.
Page  493

CAP. XIII. De Episcoporum Anglorum electione.

  • Partes duae:
    • Obiectio. Hen. 1. inuestituras xem∣plo patris & fratris vendicauit, quos tamen non constat easdem vel quoad
      • rem omninò
      • modū legitimè
        • exercuisse. 1
    • Res. has exercue∣runt, quoad
      • Rem
        • ante Henr. 1. tempore
          • Normanorum
            • W. Rufus. 2
            • W. Conquestor. 3
          • Danorum. Edw. Confessor. 4
          • Saxonū sub
            • Monarchia Alfred. 5
            • Heptarchia Edelwalcus. 6
        • Henricus ipse. 7
        • post Henricum: iu∣risdictione Papali
          • nōdū profigatà
            • Edw. 3. 8
            • Rich. 2. 9
          • extirpatâ
            • Henr. 8. 10
            • Edou. 6. 11
            • Elizab.
            • Iacob. 12
      • modū
        • legitimè, quod pro∣batur ex parte▪
          • regū ratione
            • principatus. 13
            • patronatus. 14
          • Episc. ratione Baronatus. 15
        • id{que}
          • apertissimè. 16
          • gratissimè. 17
          • utssimè. 18
          • ad normā sanctorū Imperatorū & Canonū. 19
PHIL.

HEnricus a primus inuestituras sibi vendicait, tanquā à patre & fratre suo iure vsurpatas, cuius tamen rei nulla in historijs nostris occurrit disrta probatio, ne exēplū quidē, quo omninò habuisse, multò minus quo ijsdē iure cōcessas esse, cōst are possit.

Page  494
ORTH.

Ego verò & habuisse, & iure habuisse euineam. Wilielmum Rufum hoc gauisum esse priuilegio his verbis te∣statur b Malmesburiensis: Tunc commodè ad circumstantes sermo∣nem produxit aegrotus Rex de consolatione Cantuariensis Ecclesiae, in Episcopos eius rei considerationem transmittens: plausu acceptum est verbum, ibátque clamor in coelum bona & salutem Regi optantium: transfunditur tamen in eum consultationis dignatio, pronisque mentibus in assensum Regium pendetur, vt quem ipse dignum pronunciare, cuncti profectò susciperent. Ita ille cubito sese attollens, hunc, ait, sanctum virum Anselmum eligo, ingenti subsecuto fragore fauentium. Episcopatus autem illis temporibus per annuli & baculi Tradi∣tionem à Rege concedi solitos esse, Rodulphi Australium Sax∣onum Episcopi docet exemplum; qui quum idem Rex illi pa∣rum propitius minas ingeminaret c, baculum protendit, annulum exuit, vt si vellet, acciperet. Quid hoc erat aliud, quàm Episco∣patum suum in Regis manus, à quo acceperat, reddere & resig∣nare? Hactenus de Henrici fratre, nunc de eiusdem patre est a∣gendum.

Willielmum Conquestorem eodem quoque ornatum fu∣isse* priuilegio, idem testatur Malmesburiensis. d Nondum (in∣quit) ille (Stigandus) esslauerat, cùm à Willielmo Rege Lanfrancus, Cadomensis Abbas ad Archiepiscopatum electus est.

Quid quod eodem priuilegio Reges nostri vel ante conque∣stum* potiti sunt? Cuius rei aliquot exempla, tanquam pau∣cos racemos ex ingenti vindemia visum est decerpere. Illud autem eum primis admonendum censeo: Nos cùm de inuesti∣turis agimus, non tam baculi & annuli ceremonias, quàm rem ipsam, id est, Principum in Episcopo eligendo vel nominan∣do authoritatem, seu praerogatiuam intelligere. Primus ergo prodeat Edouardus Confessor; de quo sic Malmesburiensis: e Tunc Rex Robertum, quem ex Monacho Gemiticensi Londoniae fecerat Episcopum, Archiepiscopum creauit. Et Sanctus Wol∣stanus Episcopus Wigorniensis sancto Edwardo, à quo accepe∣rat, baculum pastoralem resignauit, vt testatur Math. f Pari∣siensis.

Et ante Edouardum Alfredus Rex g Asserionem Shirebur∣niae* fecit Episcopum, & h Deneuulfum Wintoniae. Deneuul∣fus autem, si famae creditur, ad multam aetatem non solùm lite∣rarum expes, sed & subulcus fuit: quem Alfredus Rex, hosti∣um violentia Regno cedens, & in sylua profugus, casu sues pas∣centem offendens, animi anceps se illi in seruum tradidit. Postea recuperato Regno, comperio eius ingenio, literis informandum curauit, nec desciuit ab osticio, donec profectiùs institutum crea∣uit Episcopum.

Similiter sub Heptarchia plusquam ducentis annis Alfre∣do* Page  495 antiquior i Edelwalcus, Australium Saxonum Rex, Wil∣fridum in Episcopatus sedem extulerat. Ita liquet inuestitu∣ras antiquitùs, vt apud alias Gentes, ita apud Anglos ad Reges spectâsse.

Quamobrem Henricus primus illas suo sibi iure vendicare* potuisset, non solùm vt à patre & fratre vsurpatas, verùm eti∣am vt antiquorum Regum ius & priuilegium. Caeterùm pris∣cis temporibus Reges hâc praerogatiuâ liberè & sine molestia sunt vsi; recentioribus tamen seculis Pontifices Romani, pro∣bè intelligentes hoc ipsum impedimento esse, quò minùs ad optatam potestatis plenitudinem ascenderent, pro viribus ob∣stiterunt, & tam inuestitos, quàm inuestientes excommuni∣cationis fulmine perculerunt. Hoc enim in duobus Concilijs Romanis, quinto scilicet & septimo, sub Gregorio septimo celebratis, factum comperio. Sed Vrbanus Papa vlteriùs pro∣gressus est. Nam coacto Romae, cui ipse praesidebat, Conci∣lio, praesente Anselmo, et suadente, k Laicos Ecclesiarum in∣uestituras more pristino conferentes, & eas à Laicis accipientes, & taliter post adeptum honorem munus consecrationis impendere praesu∣mentes, à communione fidelium Synodalis authoritas decreuit exor∣tes. Postea, defuncto Willielmo Rufo, Henricus primus, cùm nondum de hoc decreto quicquam accepisset (tantùm abest vt illud, suadente Anselmo, sancitum esse suspicari potuisset) Anselmum ab exilio reuocauit. Pro quo in eum collato bene∣ficio, cedo quam illi Anselmus rependit gratiam? l Cùm Rex more Antecessorum suorum ab Archiepiscopo hominium interroga∣ret, ille primò pro Excommunicatione Romae factâ distulit. O fide∣lem et officiosum subditum, qui in Papam, quàm in Princi∣pem erat propensior? Nónne hic meritò in Sanctorum Album est relatus? Deinde illis, qui per baculum & annulum à Re∣ge inuestirentur, benedictionem impertire recusauit. Ita Rex paulo commotior Gerardo Eboracensi Consecrationis omnium munus iniunxit: Vt m Malmesburiensis, n Parisiensis, et o Houedenus te∣stantur.

PHIL.

Quin, vt apud eosdem sequitur, p Willielmus Gif∣fardus Wintoniensis electus, qui consecrari debuit, Gerardi spreuit con∣secrationem. Quare Regis iudicio eliminatur à Regno. Reinelmus verò, Herefordensis Antistes, intelligens se Deum offendisse, eò quòd à Rege institutionem acceperat, ei suum reddidit praesulatum. q Caeteri autem inconsecrati manserunt.

ORTH.

Cuius tandem hoc factum est vitio? Certè non Regis, qui nihil aliud postulauit, quàm quod tres Romani E∣piscopi cum tribus Romanis Concilijs in Imperatorem contu∣lissent; quod omnes erè Reges à primis Christianae Religio∣nis incunabilis suo quisque in Regno exercuissent; quod apud nos sub Saxon••• Imperio obtinuisset, quod recenti memoriâ Page  496 eius patri et fratri concessum erat; neque vllis vnquam Anglorum Regibus denegatum fuisset, ante dogma hoc Hildebrandicum, ab Anselmo Româ in Angliam transuectum.

PHIL.

Cùm haec causa Romae ageretur, l Willielmus de Wa∣renast, Clericus & procurator Regis Anglorum, causam ipsius in me∣dium tulit, ac inter alia constanter allegauit, quòd nec ipse pro regni amis∣sione Ecclesiarum inuestituras amittere vellet; & hoc verbis minacibus affirmauit. Ad haec Papa Paschalis, Si, quemadmodum dicis, Rex tuns nec pro regni amissione donationes Ecclesiarum amittere pateretur, scia praecisè (coram Deo dico) quia nec pro mei capitis redemptione, ea impunè illi permitterem obtinere. In his ergo Regis negotium termi∣natum.

ORTH.

Nec mirum. Siquidem Papa in propria causa Iudex fuit; talis profectò Papa, qui post octo aut circiter annos se per∣iurio polluit; in tali autem causa, quae ad augendum Romanae aulae fastum et opulentiam non parùm conduceret. Rex tamen (sententiá Pontificis non obstante) sic se delusum indignè tulit. Itaque m Anselmus Roma rediens cum Lugduno appropinquâsset, Willi∣elmus de Warenast, Regis Anglorum procurator, ei interdixit ex parte Domini sui, ne redieret in Angliam, nisi omnes Patris & fratris ipsius consuetudines, se ei fideliter promitteret seruaturum. Rex autem vt com∣perit tam Papam quàm Archiepiscopum in sua perstar sententia, mox Archiepiscopatum in Dominium suum redegit, & Anselmum bonis omni∣bus spoliauit: ita trium annorum spatio exulauit.

PHIL.

Verùm exacto triennio ab exilio rediens, illustrem re∣portauit victoriam. Sic enim scribit n Edinerus: Rex, antecessorum suorum vsu relicto, nec personas, quae in regimen Ecclesiae sumebantur, per se elegit, nec eas per dationem virgae pastoralis, Ecclesijs (quibus prae∣ficiebantur) inuestiuit.

ORTH.

Inuestituras ad Regem spectare, liquidò his verbis fatetur Edinerus. Nam si Ecclesiae rectores non eligere, nec in∣uestire, sit antecessorum suorum vsum relinquere; luce clarius est haec antecessoribus suis in vsu fuisse. Tanto tamen impetu dicam, an urore, et Papa et Archiepiscopus, torrentis instar, fereban∣tur, vt Regi visum sit, (quo pacem redimeret) de antiquo suo iure remittere.

PHIL.

Rectè tu quidem. Si quid iuris habuit, id omne An∣selmo remisit, sic enim o Malmesburiensis: Venit Rex sublimi Trophaeo splendidus, & triumphali gloria Angliam inuectus, inuestitu∣rasque Ecclesiarum Anselmo in perpetuum in manum remisit.

ORTH.

Verum est Anselmo. Hic omnium controuersiarum, quae Regi cum Anselmo intercesserunt, sinis et terminus. Nec se vnquam Rex huic se negotio immiscuit, viuente Anselmo. Sed, eo mortuo, Rex p Anno Domini 1113. de lt Archiepiscopa∣tum Cantuariensem Rodulpho, Londine••• E••scopo, & illum per annu∣lum & baculum pastoralem inuestiuit. Anno 1123. ddit Rex Page  497 eundem Archiepiscopatum Willielmo De a Corbul, Episcopa∣tum Lincolniae Alexandro, & Episcopatum Bathae Gotfrido. Postea dedit Episcopatum Wigorniae Simoni, & Si frido Episco∣patum Cicestriae. Hactenus de Henrico 1.

Quo defuncto, Romani Episcopi, vt Reges Anglorum hoc* priuarent priuilegio, nihil intactum reliquerunt, praesertim si quando discordiae gliscerent, vel Reges bellis euocati extra Regnum existerent. Reges tamen hoc sibi ius & praerogatiuam Regiam eripi non ferentes, subinde vbi res tulit ad praxin re∣uocabant, & coronae suae priuilegia tuebantur. Nota & illu∣stris est Edouardi tertij ad Clementem Quintum Epistola; in qua sic scribitur; b In publicam non ambigimus notitiam peruenisse, qualiter ab exordio nascentis Ecclesiae in Regno nostro Angliae, pro∣genitorum nostrorum Regum Angliae, & Procerum, ac fidelium di∣cti Regni dignè recolenda prioritas, propter diuini cultus augmen∣tum construxit Ecclesias, & ipsas amplis dotauit possessionibus & priuilegijs communiuit, ponens in eis ministros idoneos, qui fidem Ca∣tholicam in subiectis sibi linguis & populis foeliciter peregerunt, per quorum curam & solicitudinem, vinea Domini Sabaoth in cultu & fructu ibidem mirificè foecundauit; Sed quod dolendum est, ipsius vi∣nea propagines degenerant in labruscas, & exterminant eam apri de sylua, singularésque ferae depascunt eam, dum per impositiones & prouisiones sedis Apostolicae (quae solito grauiùs insolescunt) ip∣sius peculium (contra piam voluntatem & ordinationem donatorum) manus occupant indignorum, & praesertim exterorum, & eius dig∣nitates & beneficia conseruntur pinguia personis alienigenis, plaerun∣que nobis suspectis, qui non resident in dictis beneficijs, & vultus com∣missorum eis pecorum non agnoscunt, sed, animarum crâ neglectâ, velut mercenarij, solummodò temporalia lucra quaerunt. Et po∣stea. Quas Ecclesias dicti Progenitores nostri dudum, singulis va∣cationibus earundem, personis idoneis iure suo Regio liberè confere∣at. Aduerte, Philodoxe; non dicit permissione Pontificis, sed iure suo Regio. Ergo collatio Episcopatuum est ius Regi∣um, quo Anglorum Reges ab exordio nascentis Ecclesiae in suis Regnis sunt potiti. Et rursum. Postmodum ad rogatum & instantiam dictae sedis, sub certis modis & conditionibus concesserunt Reges Angliae, quòd electiones fierent in dictis Ecclesis per Capitula earundem, quae concessio uit per sedem Apostolicam ex certa scien∣tia confirmata, &c. Non dicit concessisse Pontificem ad roga∣tum & instantiam Regum, sed concessisse Reges ad rogatum & instantiam Pontificis. His adamussim concordat nobile illud Sta∣tutum eiusdem Regis, Anno vicesimo quinto, sancitum in haec verba: Supremus Dominus noster Rex, & haeredes eius habebunt & fru∣entur collationibus ad Episcopatus, & alias dignitates elect••as, quae sunt ex Patronatus sui iure, uiusmodi ius progenitores eius habuerunt, Page  498 priusquam libera electio concessa fuit; quippe cùm electiones sub cer∣ta forma & conditione à Regis progenitoribus concessae fuerint, vide∣licèt, vt eligendi venia à Rege peteretur, & post electionem assensus Regius adhtberetur, & non alo quouis modo. Quae conditiones cum neutiquam sint obseruata, res certè ad primam institutionem redire debet.

Regnante Richardo secundo, statutum est (inquit Thomas* a Walsinghamus) in eodem insuper Parliamento (nempe quod fa∣ctum est Londonijs post festum Sancti Hilarij Anno Domini 1390. & Regis Richardi. 13.) vt de caetero nullus transfretaret ad obtinendum prouisiones in Ecclesus vel Ecclesiam; & si quis contrarium faceret, si posset apprehendi, caperetur vt Regi rebellis, & incarcerare∣tur. Et rursus: Anno proximo consensu Regis, Regisque Consilij, b proclamatio facta fuit Londonijs, vt omnes beneficiati existentes in Ro∣mana curia, redirent in Angliam citra festum Sancti Nicolai, sub poe∣na perditionis omnium beneficiorum suorum, & nondum beneficiati re∣dirent per idem tempus sub poena forufacturae. Anglici, audito tanto tonitruo in remotis, metuentes ictum, desertâ curiâ Romanâ, sugiunt ad natale solum. Tum Pontifex Bonifacius 9. ita tonante & fulgu∣rante Rege, planèattonitus, c misit nuncium, qui causas harum re∣rum omnium exploraret; quo apud Regem multùm conquerente, iubet Rex vt expectaret Parliamentum futurum, in qu de communi Consilio responsum de singulis sibi daretur. d Milites autem Parliamentales nul∣lo modo consentire voluerunt, vt liceret Romipetis impunè acquirere ibi beneficia, sicut priùs. Sed ne viderentur nullum honorem Papa, vel Regi detulisse, hoc tolerauerunt, vt per Regis gratiam liceret eis acqui∣rere vsque ad Parliamentum futurum. Quid nunc porrò dicendum? An Reges Angliae ex mera Pontificum indulgentia Episcopatus contulerunt? Testis sit Henricus primus; testis conuentus Parlia∣mentarius sub Edouardo tertio; testis similis conuentus sub Ri∣chardo secundo, qui omnes Religionem professi sunt Pontificiam, collationem tamen Episcopatuum ad Regem, non ad Pontificem spectare strenuè tuebantur.

Hactenus de Regibus, qui ante potestatem Pontificiam elimi∣natam* in Anglia floruerunt; nunc ad Henricum Octauum, & Edo∣uardum sextum, sacri duo fulmina belli, accedimus; quorum primus Iouis Vaticani tonitrua non moratus, vniuersam potesta∣tem & tyrannidem Papalem ex Anglia sua profligauit, sibique & successoribus suis antiquam conferendi Episcopatus praerogati∣uam, ex omnium ordinum e consensu vindicauit. Cuius inhaesit ve∣stigijs diuinae indolis Edouardus sextus, qui reliquas corruptelas Pontificias extirpauit.

PHIL.

Nec Patris modò pressit vestigia, sed longè altiùs* progressus. Electionem Canonicam (quam Henricus si non inte∣gram reliquit & intactam, eiusdem tamen aliquam saltem vm∣bram superesse voluit) funditùs at radicitùs eulsit. Nam Page  499 Decano & Capitulo antistitem suum eligendi cōsuetudinem (quoe per multa secula altas egerat radices) promulgato a statuto peni∣tus extorsit. O quales tum sacti sunt Episcopi! Sed talibus vos pa∣rentibus estis oriundi.

ORTH.

Robertus Ferrarius b primus iuxta hoc statutum crea∣tus est Episcopus, Meneuensis scilicet. Qualis autem? Certè vir bonus & doctus; addo etiam, et Martyrij gloriâ coruscans. Huic proximus (quantùm assequor) Iohannes Hooperus, Wigorni∣ensis, vir summâ eloquentiâ et omni literarum genere clarissimus; qui non absimili Martyrij coronâ est redimitus. His Ridleium non adiungo, quia ante editum hoc statutum est sacratus: neque plures hîc recensere opus est. Nam, vt à personis ad rem ipsam veniam, primò eligendi potestatem omnes Regni Ordines in Ed∣uardum contulerunt. Parliamentum enim totum Angliae corpus repraesentat, ac proinde c Pananglium à quodam meritò appella∣tur. Vnde fit, vt etiam cilque Decani ac Capituli consensus, si non explipitè, impli•• è••men, in hoc celeberrimo conuentu in∣cluditur. Non ig•••r Decano & Capitulo eligendi potestatem eripuit, aut extorsi Edouardus, sed priuilegium siue ius ab ijsdem, et tota praeterea Angliâ oblatum, amplexus est. Ita in Episcopo∣rum nominatione Regiâ, totius Angliae suffragia continebantur. Secundò, haec ipsa electio Canonica (quam restituit Maria Regi∣na) licèt odie in Anglia (si vspiam terrarum) religiosè obserue∣tur, et pristino splendore enitescat, licèt nobis perpetuò sit in vsu, et summis ornata laudibus, quippe quae fructus habeat singulares; non tamen opinor, vel te Iudice▪ simpliciter et absolutè est neces∣saria: vel si fortè sit, de multis Episcopis Romano-Catholicis actum erit. Quot enim vbique terrarum contra electionem Ca∣nonicam in Ecclesias Cathedrales intrusit Romanus Pontifex? Immò, obtinente constitutione Leonina, vniuersi Episcopi Galli∣cani electione Canonicà sunt destituti. Sic enim decreuit Leo De∣cimus▪ d Vacante Ecclesiâ Cathedrali vel Metropolitanâ, Episcopus à Collegio Canonicorum non eligatur, sed Rex intra sex menses virum gra∣uem atque idoneum Romano Pontifici offerat, ac nominet. Quinetiam in Anglia Episcopatuum collationes antiquitùs ante liberas electi∣ones concessas ad Reges spectabant, à quorum gratia et indulgen∣tia haec ipsa electionum libertas dimanauit, idque rogante et in∣stante Romano Pontifice, vt paulò e antea ostendimus. Denique in Israele f Salomon, non expectato Sacerdotum consensu, Sado∣cum ad summum euexit Pontificatum. Constat igitur hanc Ca∣nonicam electionem, quamuis inprimis vtilem, et omni laude dig∣nissimam, non tamen simpliciter esse necessariam.

Nunc accedo ad nobile par Principum, Elizabetham, et Ia∣cobum;* Anglorum gemmas, et Christiani orbis delicias. Flo∣rente Elizabetha, eadem prorsus extitit Episcopatus conferendi Ratio, quae iam viget et obtinet sub Serenissimo Iacobo; de Page  500 qua e superiùs diximus. Ita nominatio Regi, electio Clericis, confirmatio Metropolitano tribuitur; & suus cuique honor asse∣ritur.

PHIL.

De Regibus eligentibus, & Episcopatus conferenti∣bus dicere instituisti; nunc verò electionem non Regibus, sed Clericis; Regibus autem nominationem tantùm vendicas.

ORTH.

Regia apud nos nominatio, est illustris quaedam ele∣ctionis inchoatio. Dum igitur nominat, eligit, & primum, vt ita di∣cam, fert suffragium; ita Clericis electuris praefulget, & tanquam lampas quaedam coelestis viam signat.

PHIL.

Quales sunt istae Decani & Capituli electiones? Pro∣fectò liberae dici non possunt, cùm nihil fiat sine praeeunte autho∣ritate Regia.

ORTH.

Electionum libertas, sacrosanctam Principum autho∣ritatem non excludit; sed vim duntaxat & tyrannidem. Si quis in∣dignus inuitis obtruderetur; Clerique vi & minis ad consensum praebendum adigerentur, istiusmodi electio libera dici non posset. Verùm si Rex secundùm leges virum idoneum designet, vt solent nostri, illisque eundem eligendi potestatem faciat, nihil obstat, quin haec electio libera sit vocanda. Nihil enim hic violentum, ni∣hil coactum.

PHIL.

Caeterùm, si fortè Rex, fictis deceptus laudibus, ho∣minem indoctum, multis coopertum vitijs, & tanto munere planè indignum Clero proponat, quid hîc agendum?

ORTH.

Nostri Reges (Philodoxe) his in causis lentè & cautè, id est, summa cum solicitudine ac prudentia solent progredi; inde fit vt Ecclesia Anglicana hodierno die sit slorentissima.

PHIL.

Cùm homines sint, nihil humanum ab illis alienum puto. Hoc ergo si fortè aliquando contigerit, quid tum demum fieri oportet?

ORTH.

Si electores has criminationes luculentis testimonijs probare valeant, expedit, opinor, vt easdem quàm possint, humili∣ter modestè, & officiosè Regiae Maiestati significent, suppliciter rogantes, vt viduatae Ecclesiae pro sua clementia consulere digna∣retur. Nec dubitamus (tantà Reges nostri sunt pietate & sereni∣tate) quin Rex pio eorum voto sit satisfacturus, aliúmque omni exceptione maiorem nominaturus, in quem omnium suffragia possint confluere. Sic amor inter Episcopum & Ecclesiam, tan∣quam inter sponsum & sponsam conciliabitur.

Hactenus Reges nostros singularem habuisse in eligendis Epis∣copis* praerogatiuam ostendimus; superest, vt iure habuisse docea∣mus. Quod ipsum satis erit manifestum, siue Reges ipsos specte∣mus, siue Episcopos. Ad Reges pertinet hoc Priuilegium ratione duplici; nimirum, iure suprematus, & iure Patronatus. Iure supre∣matus, multis de causis. Primò, si vetus testamentum inspiciamus, occurrit Salomon, qui in locum Abiatharis a Sadocum surrogauit: Page  501 Quâ authoritate? Eadem sanè, quâ Abiatharem exautorauit. Hoc autem legitimâ & ordinariâ Principis potestate▪ factum esse, suo loco probauimus. Si hoc exemplum sit pro regula perpe∣tua, Ecclesiasticarum dignitatum collationem Rex Christianus ex Scripturarum authoritate iure suo Regio vendicare potest: si vim praecepti non habeat, at erit instar speculi, in quo quid Regi per Verbum Dei liceat, intueri possumus. 2. Praedixit 2 E∣saias Propheta, Reges in nouo Testamento Ecclesiae suae fore nu∣tricios. Quare pars erit solicitudinis Regiae, curare vt sint Episcopi & Pastores, qui, tanquam nutrices, vbera Euangelij lacte disten∣ta filijs suis porrigant. 3. In nouo Testamento nec praeceptum reperitur, nec istiusmodi aliquod exemplum, quod pro Lege in∣uiolabili proponi queat. Si verò ad subsequentium seculorum praxin oculos conuertamus, constabit non vnam semper & ean∣dem extitisse eligendi rationem, sed aliam subinde atque aliam, prout variae erant consuetudines, & leges positiuae, ex circum∣stantiarum & occasionum varietate nascentes & prodeuntes. Vi∣detur igitur Dominus hanc rem, vt adiaphoram, in medio re∣liquisse, nempe Ecclesiae iudicio, hoc vel illo modo, pro loco∣rum & temporum ratione, disponendam. Quamobrem cùm Princeps non modò sit praecipum Ecclesiae membrum, sed eius∣dem etiam supremus iuxta Christum Gubernator; potestatem prosectò prae reliquis omnibus adeo habet praecellentem & tran∣cendentem, vt etiamsi fortè non esset Patronus, huius tamen totius rei suprema directio & moderatio, ad eundem, vt ad su∣premum Ecclesiae Gubernatorem, spectaret. Hoc enim ius esse Regium, etiam grassante Papismo, in confesso erat; quod illo∣rum temporum leges & praxis luculenter ostendunt. Nam In∣cumbente alicuius Ecclesiae cum cura diem suum obeunte, si Pa∣tronus intra sex menses non praesentaret, Episcopus diocoeseos in aliquem idoneum illam curam conferre debuit, ne Ecclesia esset destituta. Si ille per sex menses negligeret, collatio spe∣ctabat ad Metropolitanum; si hic quoque per sex menses Eccle∣siam solatio suo viduai pateretur, lex Regni municipalis idone∣um pastorem prouidendi potestatem ad Regem pertinere statuit, tanquam ad supremum in Regno suo, & non ad Romanum Ponti∣ficem. Neque vllo vnquam temporis interuallo hic honor à Re∣ge ad Pontificem delabiter. Quamobrem licèt singulis Ecclesijs sui essent Patroni, quorum erat Idoneos Episcopo Pastores sistere iuxta llges; licèt non dessent Episcopi aut Archiepiscopi, quo∣rum erat curare, ne quid Ecclesia detrimenti caperet; attamen si istos suum officium negligere contingeret, huius totius rei cu∣ram & solicitudinem in Regem, tanquam in supremum intra suas ditiones Gubernatorem, reijci & deolui est luce clarius. Si hoc indulgentiae Papali tribuas, toto coelo erras. In Nobili illo Sta∣tuto Page  502 de prouisoribus, quod anno Edouardi tertij vicesimo quinto est emissum, Romanus Pontifex huiusmodi possessionum & Bene∣ficiorum dominia vsurpâsse dicitur. Papam igitur hoc ius sibi arro∣gantem & rapientem, pro vsurpatore habuerunt. Quamobrem antiquae huius Regni leges & consuetudines, vniuersali clarissi∣morum Principum praxi (quam totus laudauit & approbauit Christianus orbis) consentaneae Regum nostrorum hac in causa ius & priuilegium satis loquuntur; praesertim cùm (vt rectè olim dixit a Willielmus Rufus) Rex Angliae omnes libertates habeat in Regno suo, quas Imperator vendicabat in imperio. De iure Principum, quatenus sunt supremi Gubernatores, haec dicta sunto; nunc de eorundem iure quatenus sunt Patroni.

In iure patronatus duo sunt spectanda; causae, & effectus.* Causae, quibus Ecclesia Dei ad patronatus admittendos antiqui∣tus est adducta, tres numerari solent. Prima est, quia Princi∣pes, & fundorum Domini, ex charitate et pi mente, aliquot ex fundis suis ad sacros vsus destinârunt, totúmque ius suum pri∣stinum in manus Episcopi resignantes, Domino in perpetuum possidendos dicauerunt. Secunda, quia in his ipsis fundis sacras aedes ad diuina officia peragenda, & habitacula ad Legatos Ie∣houae recipiendos proprijs sumptibus extruxerunt. Tetia, quia ad Ecclesias restaurandas, et Ministros Dei alendos, annuos reditus et dotes contulerunt. Quae omnia hoc Versiculo ex∣primi solent:

Patronum faciunt dos, aedificatio, fundus.*

Effecta patronatus tria sunt; b honos, onus, et vtilitas. Honos praesentationis, sessionis, et quibusdam in locis processionis; ex∣empli gratia, c Venetijs, in Ecclesia Sancti Marci. Onus in defen∣denda Ecclesia, Ne quis d dilapidet eam. Vtilitas, quia si ipse vergat ad inopiam, prouidebit ei Ecclesia; vt accidit Perusij in Nobili cie de familia Guiolatorum, cui, ad extremam inopiam redacto, subuentum fuit à Magna Sapientia noua, in qua habebat praesentatiocem quorun∣dam scholarium, & quae fundata fuit à quodam Episcopo illius familiae. Ista vniuersa Patronorum priuilegia, iure tam ciuili quàm Ca∣nonico antiquitùs rata habebantur; Ego tamen, omisis reliquis, in sola praesentandi praerogatiua insistam. In e Concilio Tole∣tano nono, quod Anno Domini 655. celebratum est, sic decre∣tum legimus: Piâ compassione decermmus, vt quamdiu earundem fun∣datores Ecclesiarum in hac vita superstites extiternt, pro ijsdem locis curam permittantur habere soliitam, & soliitudiem erre praeci∣puam, atque recto s idoneos in ijsdem Basilicis ijdem ipsi fferant Epis∣copo ordinandos. Quòd si tales orsitan non inue••antur ab eis, tunc quos Episcopus loi probauerit Deo plaitos, sacris cultibus instituat cum Page  503 eorum conniuentia seruituros. Quòd si, superstitibus ijsdem fundatoribus, rectores ibidem praesumpserit Episcopus ordinare, & ordinationem su∣am irritam nouerit esse, & ad verecundiam suam alios in eorum loco, quos ijdem ipsi fundatores condignos elegerint, ordinari. Et ante hoc Concilium a, Iustinianus Anno Domini 541. hanc constitutio∣nem emisit: Si quis Oratorium extruxerit, volueritque in eo promo∣eri Clericos, vel ipse, vel haeredes cius, si sumptus ipsi Clericis submi∣••sent, & dignos nominauerint, nominati ordinentur. Iam verò vt haec omnia ad praesens institutum accommodentur, in Parliamen∣to b Carloli habito declaratum est, quòd sacrosancta Ecclesia Auglican in statu Praesulum intra Regnum Angliae, per Angliae Re∣gem & eius progenitores, ad populum in Lege Dei instituendum, ho∣spitalitatem colendam, eleemosynam erogandam, & ad alia charitatis pera xe cenda fundata fuisset. Praeterea ex Epistola Eduardi ter∣tij c superiùs citata, satis constat, Principes nostros, Ecclesias Cathedrales, & Episcopatus primùm fundâsse, & locupletâsse; ac proindè eorundem tempore Vacationis custodiam, (vt testatur Magna d Charta) & habuisse, & habere debuisse; ac praesentatio∣nes etiam & collationes, vt in Parliamento apud e Carleolum af∣firmatur; quippe qui eorundem fundatores essent & Patroni. Ex his quae diximus, Episcopos nominandi potestatem, Regibus no∣stris iure Canonico, Ciuili, & huius Regni iure municipali, com∣petere satis liquet.

Porrò, vt ex parte Regum, ratione Suprematus & Patronatus,* ita ex parte Episcoporum hoc priuilegium ad Principem pertinet, ratione Baronatus. Episcopi enim nostri, ex Principum gratia & indulgentia, sunt Barones; ac proinde inter Regni Proceres locum habent honorarium in comitijs Parliamentarijs. Iniquè ••em comparatum esset, si (vt prudenter f Eliensis) qui inter Reg∣•• Proceres numerandi sunt, Regi obtruderentur per vim, cuius interest exploratam eorum fidem habere, qui eo in numero censantur. Hactenus de iure Regio.

Et vt Episcopatuum collationem aequissimo iure vendicant* Reges, ita apertissimè, gratissimè, tutissimè conferunt. Apertissi∣mè, quia Maiestatis Regiae ad viros doctrinâ & pietate insignes digendos campus amplior, ad explorandos ratio melior, ad euo∣candos authoritas illustrior, ad assistendos potestas maior suppetit quam cuiquam alterius conditionis homini.

Gratissimè; quia Principes à turpis lucri suspicione magis* unt alieni, quàm vel populus vel Praelati. Etenim, vt reuerendi g Episcopi verbis vtar, Vtcunque ambitiosa capita & auarae manus sedus nonnunquàm ineat, & sub specie commendationis Principum au∣••us abutantur, & imponant, Ratio tamen & officium à me, ac siliter ab alijs omnibus exgunt, vt credamus, ac etiam affirmemus, Principes ipsos longissimè omnium ab haec turpi & nefaria pecuniae Page  504 tractatione abhorrere: neque verò timenda adeò corruptela est in Prin∣cipibus, ac in inferioribus personis: ij enim, vt ex alijs omnibus minima premuntur necessitate, sic minimum habent causae cur Eccle∣sias venales proponant. Affluentia, magnificntia, conscientia eo∣rum sponsionem pro integritate in electionibus seruanda interponunt. Haec reuerendi Episcopi sunt dicta: quibus ex a Gregorio Turo∣nensi Gunt, Gallorum Regis memorabile intertexit responsum, qui, mortuo Remigio Episcopo, quosdam locum eius magnis lat∣gitionibus ambientes, his verbis repulit; Non est Principatus nostri consuetudo, Sacerdotium vaenundare sub pretio, sed nec vestrûm, eum (Episcopatum) praemijs comparare, ne vt nos turpis lueri infamia note∣mur, & vos Simoni Mago comparemini. Quod emblema sanè Prin∣cipe dignum est, & aureis literis exarandum.

Denique tutissimè. Quàm enim sit periculosum istiusmodi* negotia popularibus electionibus permittere, Ecclesia primitiua (proh dolor! satis supérque experta est. Quot autem excitati sint tumultus, cum soli Clerici hoc sibi arrogarent, schisma in Ec∣clesia Romana maximè diuturnum, luculenter demonstrat. Ad Papales verò prouisiones quod attinet, quibus in iura Regum gras∣sati sunt, istiusmodi fuerunt quae Regibus, Proceribus, Clericis, & populis causam querelarum iustissimam praebuerunt. Verùm ex quo tempore tota res penes Principem fuit, omnes tumultus, querelae, & grauamina (benedictus sit Dominus) penitùs sedata sunt, & extincta.

Nunc Reges nostri his in causis quàm clementer & mode∣ratè* se gerant, verbo vno aut altero expediam. Priscis tempo∣ribus, ante liberas electiones concessas, vt ex Epistola & Sta∣tuto Eduardi tertij docuimus, ad Reges spectabat Episcopatu∣um collatio; vnde liquet, eosdem plenarià tum eligendi pote∣state fuisse instructos. Quamuis autem hoc tantum priuilegium priorum seculorum exemplum non caruit, tamen vt Carolus Magnus, eâdem ornatus praerogatiu, de iure suo cessit, & b li∣beras esse electiones permisit, ita Reges nostri, (quà erant cle∣mentia) de iure suo remiserunt, & electionum libertatem etiam latis legibus confirmârunt. Secundùm quas, mitissimè & sere∣nissimè agentes, omnia ad clarissimorum Principum exempla, & laudatissimorum Canonum normam exegerunt. Apud nos Rex Episcopos nominat; ita olim Nectariū Patriarcham c Theo∣dosius: apud nos Decanus & Capitulum Episcopum eligunt; ita olim, teste d Hieronymo, Ecclesiae Alexandrinae Presbyte∣ri, idque more maiorum, qui à Sancto Marco Euangelista em∣per obtinuit. Apud nos Decanus & Capitulum eundem eligunt* quem Rex nominauit; ita olim Clerus Constantino politanus cum tota Synodo, quem nominauerat Theodosius, Nectarium elegerunt. Apud nos electores Maiestatem Regam de peractà Page  505 electione certiorem faciunt, assensum eius Regium suppliciter petentes; ita olim ante annos mille, Romani factam electio∣nem a Imperatori significârunt, humiliter rogantes, vt authorita∣te suâ Imperiali ratam faceret. Quoniam verò antiqui b Cano∣nes Episcopos confirmandi potestatem Metropolitano tribuunt; ideo apud nos Rex serenissimus, Metropolitano electionem se∣cundùm Canones confirmandi, diplomate suo Regio concedit facultatem. Denique apud nos nemo consecrari potest, nisi cui Rex literis suis patentibus licentiam indulserit; ita olim ele∣ctus Romanus Pontifex, c Non ante consecrari potuit, quàm Impera∣tr literis suis patentibus licentiam electo Pontifici concederet, vt ordinari & consecrari posset. Non tamen diffiteor, quin ingens intercedat discrimen & interuallum. Nam Papa certam pecuniae quantitatem (teste d Onuphrio) pro hac licentia consequenda Imperatori transmit∣tere solebat. At nostris Regibus Episcopi non item.