eorum conniuentia seruituros. Quòd si, superstitibus ijsdem fundatoribus, rectores ibidem praesumpserit Episcopus ordinare, & ordinationem su∣am irritam nouerit esse, & ad verecundiam suam alios in eorum loco, quos ijdem ipsi fundatores condignos elegerint, ordinari. Et ante hoc Concilium , Iustinianus Anno Domini 541. hanc constitutio∣nem emisit: Si quis Oratorium extruxerit, volueritque in eo promo∣••eri Clericos, vel ipse, vel haeredes cius, si sumptus ipsi Clericis submi∣••••s••ent, & dignos nominauerint, nominati ordinentur. Iam verò vt haec omnia ad praesens institutum accommodentur, in Parliamen∣to Carl••oli habito declaratum est, quòd sacrosancta Ecclesia Auglican•• in statu Praesulum intra Regnum Angliae, per Angliae Re∣gem & eius progenitores, ad populum in Lege Dei instituendum, ho∣spitalitatem colendam, eleemosynam erogandam, & ad alia charitatis ••pera ••xe cenda fundata fuisset. Praeterea ex Epistola Eduardi ter∣tij superiùs citata, satis constat, Principes nostros, Ecclesias Cathedrales, & Episcopatus primùm fundâsse, & locupletâsse; ac proindè eorundem tempore Vacationis custodiam, (vt testatur Magna Charta) & habuisse, & habere debuisse; ac praesentatio∣nes etiam & collationes, vt in Parliamento apud Carleolum af∣firmatur; quippe qui eorundem fundatores essent & Patroni. Ex his quae diximus, Episcopos nominandi potestatem, Regibus no∣stris iure Canonico, Ciuili, & huius Regni iure municipali, com∣petere satis liquet.
Porrò, vt ex parte Regum, ratione Suprematus & Patronatus, ita ex parte Episcoporum hoc priuilegium ad Principem pertinet, ratione Baronatus. Episcopi enim nostri, ex Principum gratia & indulgentia, sunt Barones; ac proinde inter Regni Proceres locum habent honorarium in comitijs Parliamentarijs. Iniquè ••••em comparatum esset, si (vt prudenter Eliensis) qui inter Reg∣•••• Proceres numerandi sunt, Regi obtruderentur per vim, cuius interest exploratam eorum fidem habere, qui eo in numero cens••antur. Hactenus de iure Regio.
Et vt Episcopatuum collationem aequissimo iure vendicant Reges, ita apertissimè, gratissimè, tutissimè conferunt. Apertissi∣mè, quia Maiestatis Regiae ad viros doctrinâ & pietate insignes digendos campus amplior, ad explorandos ratio melior, ad euo∣candos authoritas illustrior, ad assistendos potestas maior suppetit quam cuiquam alterius conditionis homini.
Gratissimè; quia Principes à turpis lucri suspicione magis ••unt alieni, quàm vel populus vel Praelati. Etenim, vt reuerendi Episcopi verbis vtar, Vtcunque ambitiosa capita & auarae manus sedus nonnunquàm ineat, & sub specie commendationis Principum au∣••••us abutantur, & imponant, Ratio tamen & officium à me, ac s••iliter ab alijs omnibus ex••gunt, vt credamus, ac etiam affirmemus, Principes ipsos longissimè omnium ab haec turpi & nefaria pecuniae