Page 490
CAP. XII. De Episcoporum Gallicorum electione.
- Clodoueo ad Carolum Magnum. 1
- Carolo Magno ad Carolum 7. 2
- Carolo 7. ad Franciscum 1. 3
ELectio Episcoporum apud Gallos erat penes Reges per trecentos totos annos, antequam imperio potirentur. Clodoueus, qui Re∣gum Francorum primus Christo nomen dedit, Anno 449. a 1.1 Dinisium in Episcopum Turonensem elegit. Huic successit Chil∣debertus, qui fratres suos Clodomerum, Theodoricum, & Clotharium Regni sui secum consortes fecit. Post mortem Dinifij, Omasius designatus est Episcopus Turonensis, mandato b 1.2 Clodomeri, & Quintianus mandato c 1.3 Theodorici Episcopus Aruernensis. d 1.4 Cato Episcopa∣tum sibi oblatum primò auersatus, postea ambiens à Principe, re∣pulsam passus est, idémque honor e 1.5 Omasio est delatus. Mortuo Clothario, regnauit filius eius Cherebertus, qui Pascentium ad Cathedram Pictauiensem euexit. Sed quid his commemorandis insisto? Infinita extant apud Gregorium Turonensem exempla, à piae memoriae Episcopo f 1.6 Thoma Wintoniensi in vnum quasi fasciculum collecta, quae omnia ante mille annos contigerunt.
Postea autem, imperio ad Francos deuoluto, Adrianus non so∣lùm definiuit Archiepiscopos & Episcopos per singulas Prouincias ab Imperatore inuestituram accipere debere, sed etiam tradidit Carolo ius & potestatem eligendi Pontificem, & Apostolicam se∣dem ordinandi, vt antea dictum est. Ludouicus Pius, Caroli fi∣lius, ius eligendi Romanum Pontificem repudiâsse quidem dici∣tur, g 1.7 semper tamen ••nuestiturarum retinuit, in cuius locum postea suc∣cesserunt Regalia, & ius aliud, quo vtitur Rex, cum, vacante Episcopatu, eligendi potestatem facit. Neque Episcopatuum modò Collatio, sed beneficiorum etiam ad Reges Francorum spectabat. Si ad pris∣corum inst••tutorum normam (inquit h 1.8 Du••remus) omnia exigere ve∣limus, nullum est in Gallia ben••••ic••um, nullum Ecclesiae ministerium, quod absque Regis consensu cu••quam de••••rr•• possit. Nihilominùs processu