Page 488
CAP. XI. De Episcoporum Hispanorum electione.
- Quam à Rege factam fuisse testatur
- Concilium Toletanum
- 16•m, 1
- 12, 2
- Regum Gothorum praxis. 3
- Concilium Toletanum
IN Concilio Toletano decimo sexto sic le∣gimus: a 1.1 Quicunque antistes huiusmodi nefas (Idololatriam intelligunt, & superstitionem diabolicam) agi permiserit, vel peractum in sua Dioecesi protinus abolere distulerit, à loci sui offi∣cio pulsus, vnius anni excursu sub poenitentiae ma∣neat religatus lamento, alio tamen principali ele∣ctione ibidem instituto. Hoc autem Concili∣um indictum est anno 693. annis scilicet ante inuestituras Carolo ab Hadriano concessas octuaginta.
Verba allata Regis sunt, non Concilij.
A Concilio tamen sunt approbata, sanciente vt, vno pulso Episcopo, b 1.2 alius specialiter à Principe eligatur. Praeterea idem▪ c 1.3 Concilium, Foelicem, Episcopum Hispalensem, in sedem Tole∣tanam Regis Egicae praeelectione & authoritate traductum esse his verbis memorat: Secundum praeelectionem atque authoritatem toti∣es dicti Domini nostri Regis, per quam in praeteritis iussit venerabilem Pa∣trem nostrum Foelicem, Hispalensis sedis Episcopum, de praedictà sede To∣letanâ curam ferre, nostro eum in postmodum reseruans, ibidem decreto confirmandum; ob id nos, cum consensu Cleri & populi ad saepè dictam sedem Toletanam pertinentis, praedictum venerabilem Fratrem nostrum Foelicem Episcopum de Hispalensi sede, quam vsque hactenus rexit, in To∣letanam sedem canonicè traducimus.
Et ante hoc tempus, in Concilio Toletano 12o. sic sancitum* 1.4 est: d 1.5 Placuit omnibus Pontificibus Hispaniae atque Galliciae, vt saluo••∣mus cuiusque prouinciae priuilegio, licitum maneat deinceps Toletano Pon∣tifici quoscunque regalis potestas elegerit, & iam dicti Toletani Episcopi iudicio dignos esse probauerit, in quibuslibet Prouincijs praecedentium sedi∣bus praeficere praesules, & decedentibus eligere successores, &c. Hoc Con∣cilium celebratum est anno 681, centum ferè annis ante priuilegi∣um ab Hadriano concessum.