adhibitis precibus, concione, & Eucharistiâ, à quatuor Epis∣copis, vt alibi diximus, solenniter est celebrata. Septimò, ipsa con∣secrationis acta per publicum Protonotarium, spectatae fidei & probitatis virum, in publicas Ecclesiae Anglicanae tabulas, seu Ar∣chiua Ecclesiastica, vbi adhuc à quolibet conspici possunt, ad per∣petuam rei memoriam sunt relata. Octauò, ipse Iuellus Maiesta•••• Regiae, secundùm antiquam huius Regni consuetudinem, homa∣gium praestitit. Nonò, eidem à serenissima Regina, restituta sunt temporaliae. Decimò, idem in Ecclesia sua Cathedrall solenniter receptus, seu inthronizatus, omnia munera Episcopalia, siue ordi∣nis, siue Iurisdictionis, maxima cum laude obibat. Denique, cum paulò pòst omnes Regni Ordines in Parliamento conuenirent, Iu∣ellus, perinde ac reliqui Episcopi, inter Regni Barones, seu Proce∣res suo honore & dignitate fruebatur. Haec cùm ita se habeant, cuiusquam, non iniquissimi rerum aest••matoris iudicio permittam; an necessarium, vel an par & aequum esset, vt Iuellus tanta cum so∣lennitate & splendore creatus, vel consecratores nominaret, vel testes, aut tabulas publicas ad rem suâ ipsius luce clarissimam, con∣firmandam produceret. Quasi verò haec omnia in angulo aut tene∣bris gesta forent, & non in suce & oculis hominum. Nec illi vitio verti debet, quòd Hardingi crebras & densas quaestiunculas tam parui-penderet. Nam cùm se tam solenniter sacratum esse testem haberet conscientiam, hoc Hardingum, nisi vltrò ignorare non posse, sibi ipsi meritò persuadere poterat. Hardingum (inquam) qui▪ vnà cum fratribus, de Iuello promouendo Regias literas ac∣ceperat, qui, si non ipse apertâ & clarâ voce Iuellum elegerat, si non ipse factam electionem vnà cum fratribus Reginae significâ∣rat, si non ipse suppliciter rogârat, vt Regium suum electioni prae∣beret assensum, electúmque quamprimùm consecrandum, & ad illos transmittendum curare vellet, haec tamen à fratribus suis fa∣cta esse omnia probè nouit. Quomodo enim eum, nisi vltrò, latere poterant? Quare si sciens, volénsque, remordente conscientiâ, dis∣simulauit, maius peccatum habet; sin ignorans fecit (quod tamen est admodùm improbabile) excusari tamen non potest, cùm sit spontanea ignorantia. Licèt enim ipse fugam, & Louanium iam cogitaret, amici tamen cius, vel famâ publicâ, quae sine dubio in vulgus emanârat, vel saltem Registro publico, omnibus eruditis Londini agentibus notissimo, si modò cōsulere voluissent, edocti, de toto hoc negotio certiorem reddere potuissent. Et hic (Philo∣doxe) dicam tibi quod res est. Dum Hardingus adhuc dubius animi pendebat, nec dum quibus se partibus adiungeret, apud se statuerat, priora illa in Iuellum humanitatis praestabat officia; verùm paulò pòst, fugam meditans, de solo vertendo, quàm de veritate indaganda magis erat sollicitus. Accedit, quòd Iuellus, dum Ecclesiam Sarisburiensem visitaret, Hardingum, & Domi∣nicum