bona iubeant, & mala prohibeant, non solùm quae pertinent ad humanam societatem, verùm etiam quae ad diuinam Religionem. Iohannes Har∣tus, cùm Nowelli ad Dormannum responsionem à Rainoldo sibi exhibitam perlegisset, dixit, se doctrinam, quam hac de re tradit Ec∣clesia Anglicana perperam accepisse, séque planè nobiscum (si non aliam Principi, ac Nowellus supremam potestatem deserremus) consentire. Ad∣iunxit autem, nos Principi, nihil amplius sibi videri ex Nowelli verbis ascribere, quàm quod sanctus Augustinus his verbis proximè à me citatis. Fatetur igitur eandem Ecclesiae Anglicanae, & Augustini de Principis suprematu esse sententiam, &, per consequens, Chri∣stianos Principes, iuxta mentem Augustini (quae à vobis celebra∣tur vt communis Patrum sententia) supremos esse, etiam in rebus sacris, gubernatores. Obiectiones autem quas vestri ex priscis Patribus, Athanasio, Hosio, Ambrosio, Gregorio Nazianzeno fucare solent, Nowellùs neruosè, & apertè refutauit, ad quem te remitto.
Quod ex Augustino collegimus, illud ipsum ex••duobus alijs li∣cet vindemiare, Leone scilicet, & Gregorio; vtroque Pontifice, vtroque magno. Quum Concilium Ephesinum, Dioscori astutiâ irretitum, maledicta Eutychetis dogmata approbâsset, & Flauia∣num Episcopum Constantinopolitanum deposuisset, Leo Ponti∣sex eius nominis primus ad Theodosium Imperatorem in haec verba scripsit: Eccè ego (Christianissime & venerabilis Imperator) cum consacerdotibus meis, implens erga reuerentiam Clementiae vestrae sincerum amoris officium, cupiénsque vos per omnia placere Deo, cui pro vobis ab Ecclesia supplicatur, ne ante Tribunal Domini rei de Concilio iu∣dicemur, obsecramus coram vnius Deitatis inseparabili Trinitate, quae tali facto laeditur, cùm ipsa vestri sit custos & author imperij, & coram Sanctis Angelis Christi, vt omnia in statu esse iubeatis, in quo ••uerunt antè omne iudicium, donec maior ex toto orbe Sacerdotum numerus congregetur. Quis obsecrauit? Leo, doctissimus, & sanctissimus pontifex. Quē? Theodosium Imperatorem. Quâ de causâ? Vt iubeat; non vt roget, sed vt iubeat, authoritate scilicet regiâ. Quid tandem? Vt omnia in statu priore maneant. Sed quaenam illa? Omnia scili∣cet fidei mysteria, paecipuè autem quae ipsius Christi personam spectant, & naturas. Sed quid hoc sibi vult? Vt sint in priore sta∣tu? Nempe vt liceat singulis ita de sacrosanctis illis mysterijs iu∣dicare, & loqui, vt solebant antequam haeresis Eutychiana pullula∣uerat. Tunc enim ipsam Dei veritatem, secundùm doctrinam A∣postolicam, amplexi sunt.
ORTH.
Id ego non intuli, sed hoc potiùs. Ergo, ex Leonis sententia, Imperator, etiam in sacrosanctis fidei mysterijs, pro ve∣ritate iubere potest, & pro doctrina Apostolica, Concilij decreto