ORTH.
Si de iudicio per imperium decisiuo, quod est simpli∣citer infallibile, & authenticum perconteris, sententiam nostram iam accepisti. Sin de ministeriali quaeras, Concilij generalis iudi∣cium iudicio papali longè praeponderat. Siquidem Scriptura dicit, Prophetarum spiritus prophetis subiectos esse: non dicit Petro, non pontifici, non vni alicui, sed Prophetis, id est, pro∣phetarum coetui, vel conuentui. Sed generale Concilium est pro∣phetarum conuentus longè celeberimus; huic igitur Prophetarum spiritus sunt subijciendi. Quae tamen ab huiusmodi Concilio con∣stituuntur vt ad salutem necessaria, ne{que} robur habent, ne{que} authoritatem, nisi ostendi possint è sacris literis esse desumpta: vt verissimè docet ecclesia Anglicana. Ad has igitur, tanquam ad normam, Con∣ciliorum decreta sunt conformanda, vt fide veritatis diuinae, non specie authoritatis humanae, singuli acquiescant. Deus enim Pro∣phetis nihil praeter ministerium faciendi iudicium, delegauit. 〈◊〉〈◊〉 igitur secundùm scriptam duntaxat Christi voluntatem, ferendi est sententia. Ita Scriptura sola est absoluta norma, solus Spiritus sanctus, in Scripturis loquens, est Iudex infallibilis. Quod optimè expressit vir doctus his verbis: Solius Christi••per Spiritū, & Scriptu∣rā suam, est iudicium decisiuū, quod Patres Concilij inuestigant in Scriptu∣ris, & ex Scripturis pronunciant, velut tabulis Mandati sui, extra quas••••▪ ipsis pronunciare fi•••• nec sas, Christiano obsequi extra tabulas Mandati, •• limitatū ministerium ipsorū pronunciantibus. Hactenùs de controuersi∣arum Iudice, à cuius quaestionis vlteriori tractatione supersed••o, quia à nostro instituto est aliena. Champnaei tamen petulantiā ta∣citè praeterire non possum, cui non satis est pro vna quaestione al••∣am supponere, & in hâc opinionem à mente nostrâ discrepantem nobis affingere, sed & Regem nostrum serenissimum, tanquam no∣bis aduersantem, summâ cum iniuriâ introducit: de cuius testimo∣nio, planè aureo, Paulò inferiùs erit dicendum: nunc enim quòres ipsa vocat, id est, ad primatum Regium, rectà pergimus.