¶Dominica prima aduentus
Alus eterna indeficiens mundi vita Lux sempiterna / et redemptio vere nostra.
¶Istam sequentiā sancta mater canit ecclesia dn̄ica prima aduentus dn̄i. quia in ea agitur memoria de aduentu. ibi. Aduentu primo & ceta. ¶Unde nota {quod} ecclesia specialiter facit memoriam de duplici aduētu christi. scilicet incarnationis. & iudicij. Et de illo duplici aduentu in ista dicitur sequentia. ¶Primus aūt aduentus dicitur qn̄ dei filius de vir gine maria fuerat incarnatus. Et ponitur hic {per} toto tempore quod est. fuit & erit. a tempore incarnationis christi vs{que} ad diem iudicij. ¶Se∣cundus aduentus vocatur ipsum iudiciū extremū {pro}ut hic accipitur. Et debet textus sic exponi ¶Construe. O christe (supple existens) eterna salus. & existens indeficiens vita mūdi. & o christe existens sempiterna lux. {que} {pro} &. o christe existens nostra redemptio vere .i. veraciter.
Condolens hūana {per}ire secla {per} temptātis numina.
¶Construe. O christe tu cōdolens (hauynge ruth) humana secla. id ē. mannys tymes) perire {per} numina .i. {per} potestates. temptantis .i. tempta toris dyaboli ¶Item hoc numen. inis. dicitur nutus. vel ipse deus. vel potestas vel maiestas. Un̄ metrista. Numen maiestas nutus deus dr̄ at{que} potestas. Et accipitur hic numina {pro} nutibus siue suggestionibus vt temptantis numina .i. instigationes siue suggestiōes vel potestates dyaboli temptatoris.
Non linquens excelsa / adisti ima / {pro}pria clementia.
¶Construe. O christe tu nō linquens .i. non deserens (nat vorsakyng) excelsa. scʐ loca. adisti. persyncopam {pro} adiuisti. ima scʐ loca terrestriū. {pro}pria clementia .i. tua pietate.
Mox tua spontanea gratia assumēs humana / que fuerāt {per}dita oīa saluasti terrea / ferēs mūdo gaudia
¶Construe. O christe. tu assumens .i. capiens. mox .i. statim. humana. id est. humanā naturam (& ponitur hic casus {pro} casu) tua spōtanea gra tia (anglice with thy wylful grace) saluasti omnia terrea. que. scʐ ter∣rea vel terrena. fuerant perdita. ferens .i. portans. mūdo gaudia.
Tu animas & corpora nostra christe expia: vt possi / deas lucida nosmet habitacula: aduentu primo iu / stifica / in secundo nos libera.