Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi.

About this Item

Title
Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi.
Author
Barclay, William, 1570?-1630?
Publication
Londini :: Apud Georgium Eldum,
1620.
Rights/Permissions

To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.

Subject terms
Eglisham, George, fl. 1612-1642. -- Duellum poeticum.
Buchanan, George, 1506-1582.
Bible. -- O.T. -- Psalms CIV. -- Latin.
Bible -- Versions -- Early works to 1800.
Cite this Item
"Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi." In the digital collection Early English Books Online. https://name.umdl.umich.edu/A03932.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 15, 2024.

Pages

Page [unnumbered]

GEORGII EGLISEMMII DE BYCHANANAEA CIIII PSALMI POETICA PARAPHRASI IUDICIUM.

QVisquis Buchanani genium ritè noverit ejusdem in Musas ry∣rannicae licentiae defendendae gratiâ, prosodiam ab illo exara∣tam animadvertet; non minus quàm Historiam Scotorum ad dialogos de ju∣re regni perperàm confirmandos. Adeò ta∣men in arte sua caecutiit ut erroribus omni ex∣cusatione majoribus nihil solidè potuerit un∣quàm praetendere.

In primis syllabam illustrium omnium (ob∣scuriores nil moror) grammaticorum regulis longā, hic insulsè corripuit, nempè ultimam in denuò à nomine (putà de novo ) deductam.

Page [unnumbered]

Secundò soloecismum turpiter commisit, his versibus:

Nevè iterùm immissa tellus stagnaret ab unda, Limitibus compressa suis resonantia plangit Littora, praescript as metuens transcendere metas.

Sienim epithetum ( compressa ) attribuat tel∣luri, falsam reddit orationem: & ut loquitur Iulius Scaliger, soloecismus erit in Philosophia. Sin attribuat undae, soloecon dabit in Gramma∣tica, subjectum & substantivum collocans in obliquo casu, epithetum in recto Nec licebit ei se defendere subaudiendo subjectum repe∣titum in recto, sola enim impersonalia hoc ad∣mittunt.

Tertiò carmina solutam potiùs orationem quàm heroici versus majestatem redolentia effudit ibidèm, haec scilicet:

Pellenti stabilita man•••• terra obrutae quondam &c Velifer as circumnant puppes, grandia cete, &c. Exultant tot monstra ingentia, & horrida visu &c

Necnonista,

Te tollente animam subitò exanimata recurrunt In cinerē, inspirante animam te denitò, surgit, &c.

Et illa,

At verò impiet as planè extirpetur ab ima Radice, & scelerū stirps nulla repullulet, a nos.

Page [unnumbered]

Necvrgebo admodùm carmina quàm prox∣imè ad ridiculam leoninorum naturam acce∣dentia, quorum medio & penthemimeri finis resonat. Nam etsi non invenusta sit quando{que} literae unius resonantia, ut:

Fluctibus ut fuso super ardua culmina velo, Item, Néve iterùm immissa tellus stagnaret ab unda:

Tamen quò plurium literarum & quò plu∣ribus versibus haec resonantia sit, eò deformius carmen redditur. An qui venustatem assequi potest, naevis gaudebit ejusmodi?

Aetheris aeternas rector moliris habenas, &c. Te decor auratis, ambit te gloria pennis, &c. Littora, praescriptas metuens trāscēdere metas, &c Pascua, qui{que} feris onager saxa invia sylvis, &c. Tutus ut abstrusis habitaret echinus in antris, &c. Ducis ad ociduas constanti tramite metas, &c. Indè superfusis cuncta involventibus umbris, &c. Praedator vaeuis errare leunculus arvis, &c. Abditur occultis praedatrix turba cavernis, &c. Fluctibus immensas circumplectentia terras, &c. Squammigerae tremulâ per stagna liquētia caudâ Quae{que} suo proprium poscunt in tempore victū, &c Et desolat as gens incolit aurea terrs, &c.

Page [unnumbered]

Sapiunt haec ferè incultū id seculū quo s∣nes & circulatores rythmicis hexametris uni∣cè delectabantur; cujusmodi celebratur illud marmoreae cathedrae Westmōasterij appens:

Nifallat fatum, Scoti quocun{que} locatum, Invenient lapidem, regnare tenentur ibidèm,

Quartò coniunctiones, &, at{que}, que, ac, t∣ties iteratas posuit, nempe 34. ut nauseam pari∣ant: ut dominum{que} patrem{que} & circumfusum, & liquidas, & levibus, flammae{que} tonitru{que} in{que} qui{que} mulcent{que} sylvis{que} campos{que} faecunda{que} quae{que} quae{que}, qui{que} puro{que} & è coelo, in{que} hominum{que} boum{que} sed & aequora, & horrida, at{que} adeò, te{que} quae{que} & desolatas, suum{que} facilis{que} bonus{que} & scelerum, ac nos, dominum{que}.

Quintò elisiones plures, puta 35. in carmi∣ne polito parciùs vsurpandae sunt, Ut ven∣torum alis, accinctae aurae, iussa accipiant, terra obruta, insonuere aurae, cernere erat, nève iterúm immissâ, saxainvia, unde olus, geniale assurgat, quae{que} hilarent, qui{que} hilaret, ubi implumes, lun incertos, puro{que} acconsum, cuncta involventibus, patrem exposcit, monstra ingentia & horrida, at{que} adeò, à te uno, tollente animam, subito exanimata, in cinerem ispirante animam, suum{que} in seculae, tantùm ille, nempe illo oblector, ut verò impietas, planè extirpetur, radice & scelerum.

Inter quas omnium durissimae sunt quae in

Page [unnumbered]

quintum pedem proximè incidunt, ut

—Terra obruta quondam, —Saxa inviasylvis.

Sextò congessit omnia supplementa miserè laborantis ingenii, nempe, tùm, tantùm, sic, un∣dè, indè, tam, tot, tu, te, tibi. His locis, tùm li∣quidifontes, tùm fera prorepit, nec tantùm, tan∣tùm ille, sic pater, sie eat, tam varijs, tam laxo, tot millia, tot monstra, inde sitim sedent, inde pe∣cus, unde olus, inde superfusis, tererum, te decor, tu tibi, tu pater, tu timidis, tu lunae, te patrem, te didis, àte uno, te magnam, te rursus vultum, •••• tollente, te{que} quae{que} &c. Quae ab elegantia ite∣rationis poeticae longè distant, ob multorum carminum moram interiectam.

Septimò nugationes, ut dein rursùs sole rena∣to, item, nullo cum fine per aevum. Patrem, pa∣rens, pater, patrem, genitor, pater, & pater opti∣me, deni{que} patrem.

Vt phrasium duarum priorum nugationes perspicuae reddantur, observetur particulam (re) in vocum compositarum structura idem penitùs designare, quod rursus. Ergo renato id est, rursus nato, proindè cum dixit, dein rur∣sus sole renato, idem praestitit ac si dixisset, dein rursus sole rursus nato. Similiter nullo cum fine, idem valet quod per aevum. I dcircò dùm pro∣tulit; nullo cum fine per aevū, sensu perinde est ac

Page [unnumbered]

si protulisset, per aevū per aevū. Deindè per aevū, id est, nullo cū fine; quare qui dixerit nullo cū fine, per aevum, perinde loquetur, ac si diceret, nullo cum fine, nullo cum sine. Caetera seipsis patent.

Quinimò eorundem epithetorum reiteratio & diversis subjectis applicatio exibilanda est in tam exiguo poemate. Per virides cāpos, viri∣des ramos, viridis faeni, viridātis olivae, faecunda se∣mina, faecunda tellus, levibus alis, levibus pennis.

Octavò resonantia literarum finalium in vo∣cibus similiter desinentibus in (a,) indigna est erudito poetâ. Vt in hoc poemate aliquotiès, nempe,

Squāmigerae tremulâ per stagna liquentia caudâ.

Item,

Exultant tot monstra, ingentia & horrida visu.

Etinae,

Apparent accinctae aurae flammae{que} ministrae.

Nonò integrorum penè versuum, in aliis au∣thoribus, & in pso alibì positorum, mutuatio egestatem denotat, ut horum:

Aetheris aeternas rector moliris habenas,

Item,

Donec sera rubens accendat lumina vesper.

Deni{que} digressiones à sensu textus & omissi∣ones partium textus, minùs rectam arguunt

Page [unnumbered]

paraphrasin, ut collatione versuum cum sacro codice liquidò constabit.

Alia verò plurima Buchanani errata casti∣gatione dignissima, ipsis tyronibus pulverem grammaticum versantibus obvia, ut planget, ne stagnaret, item rugitus leunculi, & similia, lu∣bens praetereo; cuncta haec limatissimo cele∣berrimae Parisiensis Academiae judicio sub∣mittens; haec enim utri{que} nostrûm benigna fuit parens studiorum.

His peractis observatiunculis, de illius & nostro poemare iudicet qui volet; si qui volet, iudicio valet incorrupto.

FINIS.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.