Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi.

About this Item

Title
Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi.
Author
Barclay, William, 1570?-1630?
Publication
Londini :: Apud Georgium Eldum,
1620.
Rights/Permissions

To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.

Subject terms
Eglisham, George, fl. 1612-1642. -- Duellum poeticum.
Buchanan, George, 1506-1582.
Bible. -- O.T. -- Psalms CIV. -- Latin.
Bible -- Versions -- Early works to 1800.
Cite this Item
"Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi." In the digital collection Early English Books Online. https://name.umdl.umich.edu/A03932.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 15, 2024.

Pages

Page 14

VATABLVS.

Tunc ascenderunt montes, descende∣runt valles ad locum suum, quem funda∣sti iis.

BVCHANANVS.
—Paulatim ascendere montes Cernererat, sensim{que} cavas subsidere valles, In{que} cavas valles trepidas decurrere lymphas.

Omni melle dulcior oratio, Indicae suceo cannae suavior. Nescio an Romana lingua me∣liores unquam versus viderit. Sed obviam fit difficultas, quam seilicet portionem Psaimi ex∣primant haec verba:

In{que} cavas valles trepidas decurrere lymphas.

Id difficultatis paucis sic infringo. Doctissi∣mus poëta sequutus Francisci Vatabli Psalmo∣rum interpretationem; quem Parisiis Hebrai∣cae linguae professoremh abuit summè amicū & familiarem. Itaque consulebat curioè fontes ipsos, & linguam, qua Psalmos cecinit regius Propheta. Vnde deducit aliquando plus sen∣tentiae quàm appareat in vulgatis editionibus. Tremellius hunc versum intelligit de aquis ipsis cùm ait, Conscenderunt per montes, descenderum per valles in locum quem fundasti ipsis. Et non ma∣lus interpres: Ascenderunt, inquit, montes aqua∣rum,

Page 15

& descenderunt campi aquarum, dum •••• increpatione timentes aquae, magno fremitu, atto∣lunt fluctus suos, & deponunt, donec ad locum sibi paraetum perveniant. Nam & Poëta dixit,

—Quanti monts volvuntur aquarum.

EGLISEMMIVS.
Conspicui nudata levant fastigia montes Subsidente cauis humili cum vallibus agr▪ Labitur ad priscos aqua per declivia fines.

Primus hic versus potest esse cujuslibet Poë∣tae: si decem fil talia intertinxissent totum hoc aulaeum, fuisset planè dignum Aula. Subsidit tota legantia secundo versu, nugatione{que} & tautologia corrumpitur,

Subsidente cavis humili cum vallibus agro.

Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.