Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi.

About this Item

Title
Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi.
Author
Barclay, William, 1570?-1630?
Publication
Londini :: Apud Georgium Eldum,
1620.
Rights/Permissions

To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.

Subject terms
Eglisham, George, fl. 1612-1642. -- Duellum poeticum.
Buchanan, George, 1506-1582.
Bible. -- O.T. -- Psalms CIV. -- Latin.
Bible -- Versions -- Early works to 1800.
Cite this Item
"Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi." In the digital collection Early English Books Online. https://name.umdl.umich.edu/A03932.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 15, 2024.

Pages

VATABLVS.

Qui facit Angelos suos spiritus, mini∣stros suos ignem flammantem.

Quoniam hic versus negotium facessit Theo∣logis, exprimit Poëta sensum veterum Hebrae∣orum, quem hauserunt à R. Salamone. Reliquit controversiam intactam, quam & verè & ele∣ganter diremit Theodoretus.

BVCHANANVS.
Apparent accinctae aurae, flammae{que} ministrae, Ut jussa accipiant.—

Non potuisset ipsum Latium latiniùs loqui. Ponderemus verba. Apparent, Quàm propriè? Apparitorum enim est adesse officii causa. Ac∣cinctae, haec vox auget proprietatem praeceden∣tis, quàm oppidò paratae sunt, quae non solùm apparent, sed accinctae apparent.

Page 10

EGLISEMMIVS.
Seritum properat flamma comitante voraci Spirituum pennata cohors.

Bone Deus: quid hae tenebrae cum illo lu∣mine? Non sic loquebantur Romani. Non ne∣scio Virgilium cecinisse,

—At Graiis servitum matribus ibo.

Non facilè tamen invenies servitum properare. Romam, Properare Romam, Properare in ur∣bem, Properare ire, scribere, non itum, scrip∣tum: nullum probum autorem habet haec for∣mula loquendi.

Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.