Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi.

About this Item

Title
Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi.
Author
Barclay, William, 1570?-1630?
Publication
Londini :: Apud Georgium Eldum,
1620.
Rights/Permissions

To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.

Subject terms
Eglisham, George, fl. 1612-1642. -- Duellum poeticum.
Buchanan, George, 1506-1582.
Bible. -- O.T. -- Psalms CIV. -- Latin.
Bible -- Versions -- Early works to 1800.
Cite this Item
"Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi." In the digital collection Early English Books Online. https://name.umdl.umich.edu/A03932.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 15, 2024.

Pages

Page [unnumbered]

PARAPHRASIS PSALMI CIIII. AVTHORE EGLISEMMIO.

MEns age, depositâ curarum nube, canoras Pange Deo laudes. O inviolabile Numen Imperio penetrans magni sacraria mundi, Te niuea cinctum radianti lucis amictu Splendor, & aurato velamine gloria vestit. Tendis ut aulaeum rutili flammantia coeli Culmina, mobilibus coenacula ponis in undis. Temones densis{que} rotas è nubibus aptans, Uentorum alato peragras sublimia curru. Servitum properat flammâ comitante vraci Spirituum pennata cohors. Ne sedibus unquàm Pulsa datis abeat tellus compage solutâ, Libratur gravitate sui; ceù veste fluenti Alta superfuso velante cacumina ponto, Delituit quondàm; tua vox ubi sacra profundum Increpuit, tonitrú{que} poli sonuere fragosa Murmura, praecipites fugiunt in caerula fluctus. Conspicui nudata levant fastigia montes, Subsidente cavis humili cum vallibus agro, Labitur ad priscos aqua per declivia fies.

Page [unnumbered]

In varios collecta sinus, transvolvier illine Nescia, plangendo resonantia saxa lacessit, Nè liquido rursùm latitet sub marmore tellus, Fontibus è nitidis valles, argenteus, implet Per tumidos rivus flectens vestigia colles. Libabit latices campis quaecun{que} vagatur Bellua, qui sylvis onager se tristibus abit Eximat ille sitim: volucris quaecun{que} strepenti Uerbere pennarum vacuas nitetur in auras, Hospitio frondente toros structura loquaces, Mulceat hic vocum tremulo discriminae cantu. Ambrosio montes irrorant astra liquore, Muneribus satiata tuis, pecori{que} viris{que} Aptas obsequits, alimentis dulcibus aptas, Promit humus teneris gemmantes floribus herbas, Pampineos animis nectentes gaudia succos, Et baccas olae fragrantis ut ora serenent, Et cererem valido sirmantem corda vigore. Arboreos foetus, tineis impervia cedri Robora tu saturas, Libani quae consita celso Vertice, progeniem volucrum nidos{que} tuontur. Nec minus est foelix abies, hâc vimine texta Pendula castra novat clangente ciconia rostro. At lepori silices, pavidis juga senta recessum Concilias damis: constanti temporis ortu Inconstans lunare decus rnovare siguras, Occiduo{que} jubes pelago decumbere Solm. Tecta soporiferos piceà caligine vultus

Page [unnumbered]

Nubila diffundis tacitam ducentia noctem. Proruit intereà speluncis acre ferarum Agmen, & auxilium coeleste leunculus escam In praedam exorans, rugitibus aethera pulsat. Sole recens orto latebrosis invia dumis Antra subit: remeant alacres ad plaustra coloni, Donec purpureus det sera crepuscula vesper. Sancte opifex quanto moliris cuncta decore, Consilió{que} struis! Moles terrena tuarum Dives opum exultat; latè circumsonat ingens Oceanus; seu parva lubet, seu magna ciere Corpora squammigerûm, vitreâ conplectitur alvo Innumeras pinnà fluit antes remige turbas. Pandentes levibus naves cita carbasa ventis, Marmoreo{que} sinis balaenas gurgite passìm Carpere iucundos placido molimine saltus. Inte summe parens haec inclinatarecumbunt Omnia, temporibus victum poscentia certis. Te dante accumulant, dextram laxante renident Exaturata bonis, vultum celante pavescunt. Uitales resecante mor as animae{que} nitorem, Protinùs in tenuem vertuntur pulveris umbrm. Asperso rediviva tuo spiramine surgunt, Squallenti{que} redit facies laetissima terrae. Compleat aeterno venientia secula plausu Fama Iovae: charas, operum monumenta sucrum Delicias rex us{que} vocet, cui visa repentè Terra tremit, rupes tactâ radice vacillans

Page [unnumbered]

Exudat refugos dorso fumante vapores. Carmen erit Deus iste mihi, quoàd ultima vitae Linea succedet, mihi pars quoàd ulla superstes, Illi sacra canam memori praeconia cultu. Dulce melos meditatus ei, laetabor eodem; Rapta sed in nihilum terras gens praa relinquat. Pange Deo landes positis mens libera curis.
FINIS.

Page [unnumbered]

Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.