Page 145
A MARYLLIS EXULTANS, Ecloga Secunda.
EIa A marylli graves imo de pectore curas
Mitte libens, laetum{que} hilari caput exere vultu:
Entibi, quae teneris lachrymas abstergat ocellis,
Expectata dies redit; expectatus in horas
Daphnis adest, vultuque tuos placatus amico
Laetius aspectat tria post quinquennia vultus.
Iam tibi fistra sonent, placido cava Cymbala pulsu
Insolitum paeana leves concussa per auras
Ingeminent, iterentque novos cava tympana cantus!
Iam tempus pepulisse situm, jam strata viarum
Innumeris dentata locis, jam moenia justo
Aggere conclusis surgent reparata ruinis.
Sed neque fornicibus, pariisve onerosa columnis,
Iam septem post lustra levi properata labore
Incumbent tabulata: suo bonus omnia Daphnis
Aspectu recreata, suoque micantia cultis
Restaurare dabit, prisco cumulanda nitore.
Ergo, Caledoniae celeberrima gloria terrae,
Et gentis spes magnatuae, cui numen amicum
Sceptrigeros jam quina quater per secula patres
Vel soli numerare dedit; cui ferrea Jani
Limina belltgeri validis occlusa catenis,
Laetaque compositis mitescere secula bellis
Annuit aeternae divina potentia dextrae;
Expectate redis; alacri concussa tumultu
Prospicit, & merito venienti assurgit honore
Gens vultus mirata tuos, conjunctaque sceptris
Sceptra piis, hominum nullo madefacta cruore.
Externo toties ferro periisse, suoque
Credita, salva tamen per tot divinitus annos,
Vnica nunc, olim bis quinque Britannia regnis
Subdita, quàm placidè sceptrum coalescit in vnum!
Quae Scoti, indigenaeque prius tenuere Britanni,