FACVLTAS quae movet quaestionem QVOMODO, PER QVOD, vel QVIBVS MEDIIS.
MEDIA, sive conditiones, quae ad actiones cujuscunque generis perficiendas desiderantur, exagitat facultas ista; sunt autem omninò diversa juxta objecti, facultatis & Analogiae differentiam: alia igitur exigunt media, quae per meatum visus; alia quae per meatum auditus; alia quae per meatum olfactus; alia denique quę per meatus gustus & tactus traijciuntur; quaedam deinde diversa, ad conformationes sensuum inter norum postulantur, quae ad externos (propriè) non specta nt; quaedam denique ad discursus conformatio∣nem, quae ad instinctum naturalem non attinent, & vice versâ, supra & quidem abundè docuimus; in hoc igitur omne situm est opus, sive Analogiam rerum ad nos, sive Analogiam rerum inter se, respicias, ut media investiges, quae si dantur, nihil in se non mutuò agere posse existima, Lector; quo pacto omnis scientię arcanum erit mediorum investigatio; proinde leges & normae actionum universae, ex quaestione istâ, eruendae sunt; quibus datis & licita illa à veteribus decantata magi•• insurget; Hęc igitur potissi∣mùm, in suas classes distinguenda sunt, ut deinde ad me∣diorum complicationem devenias, & subinde in objectis complexis, (sive rerum, sive verborum, sive fignorum) an