Cap. 17.
Vltimi heredes aliquorum, sunt eorum do∣mini. Cum quis ergo sine certo herede mo∣ritur. quemadmodum sine filio. vel filia, vel
To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.
Vltimi heredes aliquorum, sunt eorum do∣mini. Cum quis ergo sine certo herede mo∣ritur. quemadmodum sine filio. vel filia, vel
sine tali herede de quo dubium sit ipsum es∣se propinquiorem heredem et rectum, pos∣sunt et solent domini feodorum feoda ••lla tanquam escaetas in manus suas capere et retinere quicūque sint domini siue Rex, siue alius preterea vero si quis veniens dicat se inde heredem rectum, si per miscricordiam do∣mini sui, vel per preceptum domini Regis, hoc impetrare poterit, inde placitabit, et sic fi quod ius inde habuerit, diracionare poterit. Ita tamē quod interim terra illa in manu domini feodi remaneat. Quia quotiensounque dubi∣tauerit aliquis dominus de herede tenentis sui, vtrum sit rectus heres an non, terram il∣lam tenere poterit, donec hoc ei legittime constiterit. Idem quoque dictum est supra de herede vbi dubium sit an sit maior an minor in hoc tamen est differencia. quod in vno ca∣su intelligitur interim hereditas illa quasi escaeta ipsius domini. In alio vero casu, non intelligitur esse sua nisi de custodia. Sin autē nullus appareat qui hereditatem ipsam tan∣quam heres requirat tune illi domino rema∣net
hereditas ipsa escaeta ad premanentiam Itae quod de illa disponere potest, sicut de sua propria ad libitum suum. Preterea si qua mu∣lier aut heres alicuius in custodiam domini sui deuenerit: si de corpore suo forisfecerit, he¦reditas sua domino suo pro delicto ipsius re∣maner escaeta. Preterea si quis de selonia conuictus fuerit, vel confessus in curia, eo per ius regni exhoredato terra sua domino suo remanet escaeta. Notandum quod si qui•• in capite de domino Rege tenuerit. tūc tam terra quam omnes res mobiles sue, et catalla penes quemcunque inueniantur, ad opus do∣mini Regis capientur sine omni recupera∣tione alicuius heredi••. Sin autem de alio quam de Rege tenuerit is qui vtlagatus est, vel de felonia conuictus, tunc quoque omnes res sue mobiles, Regis erunt. Terra quoque per vnum annū remanebitin manu domini Regis, elapso autē anno: teira cadem ad rectū dominū scilicetad ipsū de cuius feodo est re∣uertetur veruntamen cū domorū subuersione
et arborū extirpatione. Et generaliter quo∣tienscunque aliquis aliquid fecerit vel dixerit in curia, propter quod per iudicium curie exheredatus fuerit, here ditas eius ad domi∣num feodi de quo illa tenetur tanquam esca∣eta solet reuerti. ••oriffactura aute filii ••t he∣redis alicuius: patrem non exheredat neque fratrem, neque alium, quam seipsum preterea si de furto fuerit aliquis condemnatus, res eius mobiles et omnia catalla sua vicecomiti prouincie remane resolent terra autem siqua fuerit dominus feodi recuperabit stat im, non expectato anno. Cum quis vero per legem terre fuerit vtlagatus, et postmodum bene∣ficio principis paci restitutus non poterit ea ratione hereditatem si quam habuerit ille vel heredes sui versus dominum sum (nisi ex misericordia ipsi us domini et beneficio) re∣cuperare Forisfacturam autem et vtlagariam solet dominus Rex damnatis remittere, nec tamen aliena iura ideo querit infringere.