Cap. 5.
Apparentibus siquidem plegiis in curia, aut confitentur suam plegiationem aut negant. Si confiteantur, tunc autem tenentur credito∣ri inde satisfacere, ad terminos competentes eiin curia ad id assignatos. Vel se ab illa ple∣giatione per solutionem vel alio modo legit∣time acquietasse, tenentur legittime probare. Tenentur autem plegii si plures fuerint, sin∣guli in totum, nisi aliter cōuenerit quando se plegios inde fecerunt, et ad inde satisfacien∣dum simul sunt distringendi•• ta quod si plu∣res dati fuerint plegii et aliquis vel aliqui eorū non habeāt vnde reddere possūt, ipsum onus acquietancie ad ceteros vel in totum, vel in quantum ipsi defecerint spectabit verum si de debitore aliquo plegiādo plegii pro cera tis partibus datifuerint: quicquid de quibus∣dam eorum plegiorum contigerit, reliqui nō nisi pro partibus suis inde respondere cogen∣tur, poterit ergo ex hoc esse contencio quan∣doque inter creditorem et plegios, quando∣que inter ipsos plegios, si plegius aliquis dicat se de minori summa plegiasse ••principalem debitorem, et contra eum dicatur quod de