EX PARVA GENESI.
In anno secundo famis mense ii xxi die mensis uenit israel in egiptum eum uniuersa cognacione sua. intrauit terram gesen. uidit que assenech iacob & admirata. quum senectus eius
The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain. If you have questions about the collection, please contact dlps-help@umich.edu. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact libraryit-info@umich.edu .
DPLA Rights Statement: No Copyright - United States
In anno secundo famis mense ii xxi die mensis uenit israel in egiptum eum uniuersa cognacione sua. intrauit terram gesen. uidit que assenech iacob & admirata. quum senectus eius
erat speciosa sicut iuuentus. Erat quippe caputeius candidissima sicut nix. et barba candida sedens super pectus eius. oculi eius ful∣guarantes. & nerui eius & humeri et brachia firma. genua & crura et pedes ut gigantis et benedixit eis iacob et osculatus est. Et reuersi sunt post prandium ioseph et assenech in domum. et leui cum eis et symeon. Et cum uidisset filius pharaonis assenech in domo patris sui
deambulantem. exarsit in pulchritudine eius. et locutus est leui et symeon ut interficeret ioseph. et haberet eam uxorem quam illi debebatur. et daret eis aurum et argentum multum. Qui non intend∣erunt in sermones eius. et cepit filius pharaonis accusare ioseph apud fratres suos dan .et gad. qui erant filii ancilarum iacob. dicens se audisse ioseph dicentem apud pharaonem quod post mortem patris sui destrueret eos. ne esset heredes cum fratribus suis. eo quos filii ancillarum. et eum uendidissent ysmahelitis et inuiderent ei. per∣suasitque eis ut interficerent ioseph. et ipse interficeret pharaonem
patrem suum qui tanquam pater ioseph. Quod cum uellet facere nocte prohibuerunt custodes patrus sui introire ad eum dicentes. pater tuus doluit caput et non dormit et prohibuit nobis ne quis ad eum intraret. nec etiam armatis perrexit ad locum insidiarum ubi erant dan et
gad. quum illuc debebant pergere ioseph et assenech dc. viris qui omnes ab insidiis trucidati sunt preter unum qui fugit ad symeon et leui. assenech autem fugit in curru et cum ea beniamin. Symeon autem et leui assumentes omnes qui secum erant armatos persecuti sunt eos. Et irruerunt in eos subito et plurimos occiderunt. Dan autem et gad absconsi sunt in densitate calami.