The storie of Asneth : an unknown Middle English translation of a lost Latin version
Page  262

CXXIIII DE MORTE PHARAONIS ET IACOB ET IOSEPH. HELINANDUS IIII LIBRO.

Anno principatus ioseph xii mortuus est pharao sub quo uiverat ioseph. quem commestor altero nomine dicit appelatum nefrem. De huius autem morte sic dicit historia assenech. post illud bellum sive superius memoratum inter filium pharaonis et Page  263 symeonem et leui, beniamin inquit sedens in curru cum assenech uidens filium pharaonis uenientem contra se ut tolleret assenech lapidem de torrente arripiens, percussit eum in ceruice sinistra. et ededuxit eum de equo super terram. qui mortuus postea uidens beniamin symeonem et leui uenientes confortatus est. qui querebant fratres suos dan et gad ut interficerent eos. quorum ira conpescuit. illi uero leuantes filium pharaonis a terra. lauerant plagam eius ligauerunt eam et Page  264 duxerunt eum ad patrem suum pharaonem. et narrauerunt omnia uerba hec. pharao uero gratias egit quod non interfecerunt eum. tercio die uero mortuus est filius pharaonic de uulnere. Et pharao non multo post mortuus est dolore mortis filii sui annorum, xcix. Et reliquit regnum suum ioseph qui regnauit pro paruo in egipto annis xlviii. et post hoc dedit dyadema filio pharaonis qui erat ad ubera quum mortuus est pharao et ioseph nuncupatus est pater eius in terra egipti.