30. BROTHER EDMUND TO EDMUND DE STONOR c. 1380
Domine et deo devote, noveritis, si placet, me vidisse filium vestrum Edmundum, et statum suum per duas noctes et diem considerasse: cujus infirmitas decrescit de die in diem, nec jacet in lecto; set, cum calor accesserit, quiescit modicum distemperatus non per duas horas, post quas surgit, et, sicud exigit tempus, intrat scolas, et comedit et spaciatur sanus et jocundus, ita quod nullum periculum in eo videtur. Et ipse motu proprio seipsum vobis recomendavit, et domine sue; et alios aliasque salutavit. Et incipit Donatum adiscere lente et modeste, sicud adhuc oportet. Et habet illum Donatum, quem timui fuisse per|ditum. Et vero nunquam vidi puerum talem custodiam habere, sicud ipse infirmitate durante. Magister et ejus uxor vellent aliquos de pannis suis esse domi, quia nimis multi sunt et pauciores sufficiunt, et leviter possunt, illis invitis, demoliri et deturpari. Item vobis transmitto nomina et modos librorum in uno volumine contentorum, quem librum non vult pro minori vendere possessor quam pro xij. solidis, sicud et valet judicio meo et aliorum; et si vendat, habere solucionem cito re|quirit. Et ideo faciatis, si placet, mihi responsum per puerum istum de voluntate vestra circa predicta. Valete in Christi virtute et meritis virginis et matricis Marie, per vestrum ad votum Fratrem Edmundum.
Venerabili viro Edmundo de Stonore.