The Stonor letters and papers, 1290-1483; ed. for the Royal historical society, from the origial documents in the Public record office, by Charles Lethbridge Kingsford.
Kingsford, Charles Lethbridge, editor. 1862-1926.
Page  22, vol. 1

31. JOHN HALONTON TO EDMUND DE STONOR c. 1380

From A.C., xlvi, 20.

Reverencias cumulatas et honores, graciarumque laudabilium repetitas acciones cum mei interioris hominis affectu animose fulminatas. Cum humane nature racio interius dinoscatur exigere angustatum quemlibet suis amicis secularibus, a quibus sui tedii vel gravaminis medela queat fiducialiter impertiri, querimoniam debere sue angustie intimare: hinc est quod, in vestra dominacioni honorabili specialem et precipuam pre ceteris hujus patrie hominibus habentes confidenciam, vestre benignitati confidendo, mei instantis gravaminis querelam, de ejus minime diffidendo relevamine, duximus liquilenter declarandam. Vestra igitur benivolencia scire minime dedignetur, quod in villa Oxonie magna debiti mole existo presencialiter pregravatus; eo quod a Johanne Baret de mei prioris disposicione x. libras pro mea in universitate Oxonie exhibicione pre|teritis temporibus infallibiliter recepissem, de quibus quidem x. libris, xx. solidis duntaxat exceptis, a prefato Johanne nunquam mihi extiterat denarius numeratus: igitur vestram dominacionem deprecor et exoro, in qua fiduciam immensam omnibus aliis pretermissis habeo, quatinus meam necessitatem pio animo considerantes x. marcas cum dimidia, in quibus predicto Johanni Baret in festo Invencionis sancte Crucis proximo solvendis existis per indenturas obligatus, per latorem presenciarum mihi mittere dignaremini, quia si predictam summam vero sive incommode ad presens nullatenus solvere valeatis, saltim centum solidos de pecunia predicta vestram benignitatem mihi exorarem destinare; omnemque securitatem, quam pro mutua predicta discrecio desideraverit postulare, tempore per vos quocunque limitato ad domum vestram, si vestre dominacioni placuerit, accedendo fiducialiter faciam et exponam: si vero x. marcas cum dimidia prelibatas in presenti solvere vestre placeret benivolencie, predictas indenturas obligatorias vobis per latorem pre|senciarum transmittavi arbitrio vestro disponendas. De beneficiis vero ecclesie de Perton necnon v[ic]ario ejusdem et persone me multipliciter ex parte vestra impensis regratiare vestre dominacioni non sufficio, set Deum, ut vestram benignitatem [perf]iciat, ut vester devotus orator cotidie deprecor et exoro.

Per vestrum Capellanum Johannem Halonton, Canonicum de Norton.

Reverendo magistro suo Edmundo de Stonore domino.