Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.

74 quia bis tria sunt 6, et vocatur illud medium proportionale, quia, quae est proportio quadrati maioris, scilicet 9, ad illud medium, eadem est proportio eiusdem medii ad minorem quadratum: utrobique enim est proportio sexquialtera. Sicut enim 5 9 continet 6 et eius medietatem, sic 6 continet 4 et eius medietatem. Et nota quod illi quadrati sunt proximi, inter quorum radices non est medium v7el numerus medius. Propter hoc igitur novenarius et quaternarius sunt quadrati proximi, quia inter radicem unius et radicen alterius non est medium, scilicet to inter 2 et 3. Et dicit auctor significanter, quod inter duos quadratos proximos est unicum medium proportionale, quia, si aliquando sumantur duo quadrati non proximi, sicut sunt 4 primus quadratus et 49, constat, quod isti non sunt quadrati proximi, quia radix primi est 2, secundi autem 7; et inter eos 15 est medium, ymmo plura media, scilicet 3, 4, 5, 6; et ideo inter istos duos quadratos sunt plura media proportionalia, scilicet 42, 36, 30, 25, 20, 16, 12, 9 et 6. Sicut enim maior quadratus, scilicet 49, continet 42 et eorum sextam partem, sic 42 continet 36 et eorum sextam partem. Item sicut 36 20 continet 30 et eorum quintam partem, sic 30 continet 25 et eorum quintam partem. Adhuc sicut 25 continet 20 et eorum quartam partem, sic 20 continet 16 et eorum quartam partem. Sicut insuper 16 continet 12 et eorum tertiam partem, sic 12 continet 9 et eorum tertiam partem. Ultimo 25 sicut 9 continet 6 et eorum medietatem, sic 6 continet 4 et medietatem de 4, quae quatuor sunt minor quadratus. Sic ergo apparet, quod non est necesse semper inter duos quadratos tantum unum esse medium proportionale, et ideo addit auctor proximos. Deinde cum dicit: Inter duos cubicos, ponit notabile 30 secundum; et est, quod inter duos numerus cubicos proximos est duplex medium proportionale, scilicet maius medium et minus. Verbi gratia: primus cubicus est 8, secundus proximus est 27; radix primi est 2, radix secundi 3, et ideo sunt proximi numeri, quia inter eorum radices non est medium. Inter istos

/ 113
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages 60-79 Image - Page 60 Plain Text - Page 60

About this Item

Title
Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.
Author
Sacro Bosco, Joannes de, fl. 1230.
Canvas
Page 60
Publication
Hauniae,: A. F. Host,
1897.
Subject terms
Arithmetic

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acv7283.0001.001/95

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acv7283.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed June 2, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.