Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.

est vel non. Secunda pars incipit ibi: His itaque; tertia ibi: Si autem velis scire; quarta ibi: (Gum itaque. Adhuc circa primum facit tria. Primo enim proponit, quot numeri hic sunt necessarii, secundo conditiones eorum subiungit, et tertio de ordine et situatione eorum determinat. Secunda ibi: NiTmerus 5 autem; tertia ibi: Si velis igitur. Quantum ad primam partem, supponatur de dictis numeris, quid sit eorum officium, usque exemplificetur. Circa secundam partem sciendum est, sicut dicit auctor, quod numerus dividendus semper debet esse maior numero divisore, vet saltemr aequalis ei, si divisio debet fieri to per integra. Hoc autem, quia, si 4 debent dividi inter 8, tunc cuilibet de illis octo continget unum dimidium de illis 4. Si etiam tot sunt unitates in divisore, quot sunt in dividendo, planum est, quod cuilibet continget unum de illis tantum. )einde cum dicit: Si velis igitur', determinat de ordine et situatione 15 numerorum, scilicet dividendi et divisoris, et facit duo. Primo enim facit hoc, et secundo subdit quosdam casus situs huius impedientes, cum dicit: Sunt enim dcue causae. Quantum ad primam partem, sit numerus, quem velis dividere 9876, et numerus divisor, sive per quem velis istud dividere, sit iste 543. 20 Ponas igitur ultimam sub ultima, et penultimam sub penultima hoc modo 9876 543 Et dicit auctor, quod locanda est ultima sub ultima, sicut hic factum est, si competenter- fieri potest; et quia hoc non 25 semper est possibile, ideo consequenter subdit auctor casus, in quibus impedimentum accidit, ne hoc fieri possit, cum dicit: Sunt enim duae causae. Dicit autem, quod duae sunt causae, scilicet quare ultima numeri divisoris non erit sub ultima numeri dividendi. Ut verbi gratia, si velis dividere 654 per 99, 30 tune 9 de 6 non potest subtrahi. Alia causa est, si ultima numeri divisoris possit aliquotiens subtrahi ab ultima nuneri dividendi, sed alii numeri divisoris non possunt totiens subtrahi

/ 113
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages 40-59 Image - Page 40 Plain Text - Page 40

About this Item

Title
Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.
Author
Sacro Bosco, Joannes de, fl. 1230.
Canvas
Page 40
Publication
Hauniae,: A. F. Host,
1897.
Subject terms
Arithmetic

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acv7283.0001.001/80

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acv7283.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed June 1, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.