Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.

58 si proba numeri, qui provenit ex ductu numeri multiplicantis primo in numerum multiplicandum p'imo, etiam est 3; et constat, quod sic, quia erat 91471800. Sic de illo. Unde illud valde est utile in aequationibus, cum oporteat aliquos numeros 5 magnos in se ducere; quia, si probae concordant, non oportebit reiterationem facere, sicut est consuetum fieri, cum aliquis diffidat sibi, tirnens se errasse. Et si dicas, quod convenienter hoc non tenet, quia oppositio contradicentis stat, cum deficiat in causa, ut aliquis praecise, vel voluntarie, vel oblivione tran10 seat 9, vel eum aliquo modo obmittat, scilicet vel addendum non addat, vel non addendum addat: tune ad istud repellendum, quod etiam detur occasio posse errare, sumas probam per 9, sicut dictum est, et similiter per 8, et si in utraque concordaverint, non est possibile (te) errasse. 15 SEPTIMA SPECIES DE DIVISIONE. Divisio est etca. Haec est species septima huius artis, et dividitur ista pars in duas. Primo enim auctor distinguit divisionem, et secundo de ea exequitur. Secunda ibi: Notanduti igitur. Primo enimn ult dicere, quod, si proponantur duo nu20 meri, quorum unum oportet per alium dividere, tune divisio est distributio numeri maioris in tot partes, quot unitates sunt in minori. Verbi gratia: si velis dividere 24 per 4, tune in tot partes oportet dividere 24, quot unitates sunt in 4. Et quia quatuor unitates sunt in 4, ideo in qualibet parte (de) 24 erunt 25 6, quia 6 sunt quatuor vicibus in 24. Et valet haec species, quia, si rex aliquis deputat 9876 libras parisiensium 543 militibus ituris in expeditioneni, ita quod haec summa aequaliter inter eos dividatur, quantum de tanta summa (cuilibet) continget, scietur per speciem istam, quae est divisio. Deinde cum dicit: 30 Notandum igitur, exequitur de divisione, et facit quatuor. Primo enim praemittit, quot numeri sunt necessarii in divisione; secundo exequitur de modo operandi; et tertio subdit finem et utilitatem huius speciei; et quarto docet examinare, si erratum

/ 113
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages 40-59 Image - Page 40 Plain Text - Page 40

About this Item

Title
Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.
Author
Sacro Bosco, Joannes de, fl. 1230.
Canvas
Page 40
Publication
Hauniae,: A. F. Host,
1897.
Subject terms
Arithmetic

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acv7283.0001.001/79

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acv7283.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed June 2, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.