Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.

53 ducere omnes easdem figuras numeri multiplicantis in penultimam multiplicandi et in convenienter se habentes, cum dicit: Hoc autem facto. Tertio subdit quasdam cautelas hic observandas in operando ibi: Si autem contingat. Adhuc circa primam partem duo facit, quia primo docet ducere ultimam figuram 5 numeri multiplicantis in ultimam figuram numeri multiplicandi, et secundo alias convenienter se habentes numeri multiplicantis in eandem ultimam multiplicandi. Secundam ibi: Hoc facto. Adhuc primo facit duo; primo enim ponit casus provenientes ex ductu ultimae in ultimam, et secundo iuxta quemlibet casum 1o docet operari, cum dicit: Si digittus etca. Prima pars patet. Deinde cum dicit: Si digitus, docet, quid in unoquoque casu sit agendum, et haec pars habet tres partes iuxta numerum trium casuum. Secundam ponit ibi: Si articulus; tertiam ibi: Si numGerus compositus, et patebunt partes, cum dedero exemplum de modo 15 operandi. Deinde cum dicit: Hoc facto, docet ducere omnes alias a prima figura numeri multiplicantis in eandem (ultimam) numeri multiplicandi, et facit duo. Primo enim dicit eundem modum esse in ducendo omnes ab ultima numeri multiplicantis in eandem ultimam multiplicandi usque ad primam numeri multiplicantis, 20 et secundo docet, quomodo ducenda sit prima numeri multiplicantis in eandem ultimam numeri multiplicandi. Secunda pars est ibi: Quae ducenda est. Prima pars patebit in exemplo. In secunda facit duo, quia primo ponit casus provenientes ex ductu primae figurae numeri multiplicantis in ultimam multipli- 25 candi, et patet; et secundo iuxta casus istos docet operari, cum dicit: Si digitus, et patebit exemplificando. Deinde cum dicit: Hoc autem facto, postquam docuit ducere omnes figuras num'eri multiplicantis in ultimam numeri multiplicandi, docet convenienter ducere omnes easdem (figuras) numeri multipli- 30 cantis in penultimam numeri multiplicandi, et secundo docet ducere omnes easdem figuras numeri multiplicantis in omnes alias ab ultima et penultima numeri multiplicandi. Secunda ibi: Deinde ut prius. Adhuc prima pars potest dividi in partes

/ 113
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages 40-59 Image - Page 40 Plain Text - Page 40

About this Item

Title
Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.
Author
Sacro Bosco, Joannes de, fl. 1230.
Canvas
Page 40
Publication
Hauniae,: A. F. Host,
1897.
Subject terms
Arithmetic

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acv7283.0001.001/74

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acv7283.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 31, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.