Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.

50 tot vicibus continet alterum illorum propositorum, quot unitates sunt in reliquo. Verbi gratia: si velis multiplicare 5 per 4, proveniunt 20, qui, scilicet numeras vigenarius, tertius est a duobus propositis, et iste totiens continet 5, quot unitates sunt 5 in 4, et etiam totiens continet 4, quot unitates sunt in 5. Quater enim quinque continet 20, vel quinquies quater, quod idem est. Multiplicare igitur numerum per alium est invenire Iquendam numerum tertium, qui totiens continet alterumr illorum, quot unitates sunt in reliquo. Est autem (haec) species maxime 10 utilis; quia esto, quod rex aliquis deputat aliquomodo cuilibet militum, puta 666, quos mittat in expeditionem, magnam summam pecuniae, puta 999 librarum. Ad sciendum igitur, quantam stimmam in universo militibus deputavit, valet haec species hie tradita. Tunc sequitur illa pars: In multiplicatione etca, in 15 qua manifestat, quot ordines figurarum in hac specie sunt necessarii, et facit duo. Primo enim facit, quod dictum est, et secundo per modurn notabilis dat quandam cautelam hic observandam, et incipit pars secunda ibi: Notancdum etiami etca. Circa primum duo facit, quia primo manifestat, quod duo nu20 meri in hac specie sunt necessarii, et secundo addit tertium quendam numerum, qui provenit ex duobus propositis, cum dicit: Potest etica tertius nutmerus. Adhuc circa primam partem facit duo, quia primo facit quod modo dictum est, et secundo subiungit modurn, quo numeros istos denominabimus, ibi: NTu25 imerus multiplicans. Circa primam parterr est sciendum, quod numerus multiplicandus est ille, qui debet multiplicari; numerus multiplicans est, per quem alius est multiplicandus. Deinde cum dicit: Numeruzs mtltiplicans, subiungit modum, quo numeros istos denominabimus, et patet. Verbi gratia: si velimus 30 multiplicare 6 per 4, dicemus multiplicando sic: quater sex. Et cum dicit: potest etiam etca, addit quendam nurmerum tertiunl, qui resultat ex duobus, quorum unus est multiplicans et alter multiplicandus, et patet. Deinde cum dicit: zNotandum etiaw, per modum notabilis dat quandam cautelam hic observandam,

/ 113
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages 40-59 Image - Page 40 Plain Text - Page 40

About this Item

Title
Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.
Author
Sacro Bosco, Joannes de, fl. 1230.
Canvas
Page 40
Publication
Hauniae,: A. F. Host,
1897.
Subject terms
Arithmetic

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acv7283.0001.001/71

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acv7283.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 30, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.