Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.

30 milia ducenti decem. Tune sequitur illa pars: Sinistrorsum autem scribimus, in qua ponit quoddam aliud notabile, et quoddam removet dubium, quia dixerat superius, quod articulus scribitur per cyfram primo loco positam et per digitum illius 5 articuli positum versus sinistram, ubi innuitur: locus primus est versus dextram. Dubitaret igitur forte aliquis, quare ita scribimus in hac arte, cum tamen in aliis artibus incipimus semper scribere a sinistra eundo versus dextram, ita quod, quanto aliquid est sinistrius, tanto est prius; hic autem est 10 e contrario. Resolvendo igitur dubium facit duo, scilicet quod dat duas rationes, quare nos in hac arte scribimus sinistrorsum (vel) versus sinistram, incipiendo a dextra. Prima autem ratio. quare in hac arte sic scribendum est, (ista) est, quia Arabes, apud quos haec scientia inventa est, hoc modo scribunt, sicut 15 etiam faciunt Hebraici. Et tune dat aliam rationem ad idem et dicit, quod hoc modo scribimus in hac arte vel propter id, quod iam dictum est, vel etiam hac ratione, ut semper pronuntiando aliquem numerum maiorem praeponamus minori secundum ordinem et modum consuetum in loquendo. Ad intellectum 20 autem huius partis est notandum, quod nos Latini assueti sumus in loquendo seu pronuntiando aliquem numerum semper praemittere maiorem numerum minori, ut dicendo triginta unum, triginta duo praeponamus triginta ante unum vel ante duo; et similiter dicendo centum et decem vel centum et viginti prae25 mittimus centum ante decem vel ante viginti. Item secundo suppono, quod, quanto aliqua figura est sinistrior, tanto est posterior; item per praehabita sciendum, quod, quanto aliqua figura est posterior, tanto maiorem numerum repraesentat. Curm igitur omnis numerus, quanto fuerit posterior, tanto est maior, 30 et nos pronuntiando a maiori incipimus, in pronuntiando incipiemus a posteriori, sicut probatum est. Sed quanto aliqua figura est posterior, tanto est sinistrior per secundam suppositionem: ergo pronuntiando incipiemus a sinistriori. Sic igitur incipiendo consuetum ordinem servabimus in legendo, quia

/ 113
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages 20-39 Image - Page 20 Plain Text - Page 20

About this Item

Title
Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.
Author
Sacro Bosco, Joannes de, fl. 1230.
Canvas
Page 20
Publication
Hauniae,: A. F. Host,
1897.
Subject terms
Arithmetic

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acv7283.0001.001/51

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acv7283.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed June 4, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.