Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.

26 scripta differat a se vel ab alia scripta alibi, et sic vocatur differentia. Deinde cum dicit: Sciendum igitur, assignat numerum figurarum, quae sunt, per quas fit omnis numeratio et similiter aliae species huius artis, et facit tria. Primo enim 5 ostendit, quae et quot sint figurae in universo significativae, et secundo addit conditiones cuiusdam figurae non significativae, et tertio probat sufficientiam figurarum. Secunda pars incipit ibi: Decima vero 0 dicitur teca; tertia ibi: C(um igitur per has novem figuras. Dicit ergo primo, quod secundum numerum 10 novenarium novem limitum inveniuntur novem figurae significativae repraesentantes n'ovem digitos, quae tales sunt: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9. Quomodo autem novem digiti, qui accipiuntur secundum novem limites, non transcendunt novenarium numerum, dicetur in de 15 radicum extractione. Decina vero: hic addit conditiones cuiusdam figurae non significativae, et primo facit hoc, secundo removet dubium, cum dicit: Ipsa tamen locum. Dicit. quod decima figura habet quatuor nomina, quia dicitur teca, circulus, cyfra vel figura nichili; et subdit, quare vocatur figura nichili, 20 quia nichil significat. Quare autem aliis nominibus vocetur, non dicit auctor, quia omnia alia nomina habent rationem suae lineationis sive figurationis. Quia rotunda est, dicitur haec figura teca ad similitudinem tecae. Teca enim est ferrum figurae rotundae, quod ignitum solet in quibusdam regionibus imprimi 25 fronti vel maxillae furis seu latronum. Haec etiam figura dicitur circulus, quia est figura circularis; vocatur etiam cyfra, quasi circumfacta vel circumferenda, quod idem est, quod circulus non habito respectu ad centrum. Deinde cum dicit: Ipsa tamen locumn tenens, removet dubium. Quia (enim) dixit, quod 30 haec decima vocatur propter hoc figura nichili, quia nichil significat, dubitaret forte aliquis, quare inter figuras huius artis annumeretur; ideo removet hoc dubium dicens, quia, licet ipsa per se sumpta nichil significat, ipsa. (tamen) tenens, id est occupans, locum dat aliis significare; nam, sicut dicit auctor, arti

/ 113
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages 20-39 Image - Page 20 Plain Text - Page 20

About this Item

Title
Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.
Author
Sacro Bosco, Joannes de, fl. 1230.
Canvas
Page 20
Publication
Hauniae,: A. F. Host,
1897.
Subject terms
Arithmetic

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acv7283.0001.001/47

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acv7283.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 29, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.