Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.

14 DE RADICUM EXTRACTIONE, ET PRIMO IN NUMERIS QUADRATIS. Sequitur de radicum extractione, et primo in numeris quadratis; unde videndum est, quid sit numerus quadratus, et quid 5 sit radix numeri quadrati, et quid sit radicem extrahere. Praenotanda tamen est haec divisio: Numerorum alius est linearis, alius superficialis, alius solidus. Numerus linearis est, qui consideratur tantum penes processum, non habito respectu ad ductionem numeri in numerum; et dicitur linearis, quia unicum 10 tantum habet numerum, sicut linea tantum unicam habet dimensionem, scilicet longitudinem. Numerus superficialis est, qui provenit ex ductu numeri in numerum; et dicitur superficialis, quoniam duos habet numeros dimetientes sive mensurantes ipsum, sicut superficies duas habet dimensiones, scilicet longit5 tudinem et latitudinem. Sed sciendum, quod dupliciter potest numerus duci in numerum; aut enim semel aut bis. Si igitur numerus semel ducatur in numerum, hoc est aut in se ipsum aut in alium. Si in se ipsum, fit numerus quadratus; et dicitur quadratus, quia divisim scriptus per unitates habebit quatuor 20 latera aequalia ad modum quadrati. Si ducatur in alium, fit numerus superficialis et non quadratus, ut binarius ductus in ternarium constituit senarium, numerum superficialem, sed non quadratum. Unde patet, quod omnis numerus quadratus est superficialis, et non convertitur. Radix autem numeri quadrati 25 est ille numerus, qui ita ducitur in se, (ut efficiatur ille numerus quadratus), ut bis duo sunt quatuor. Quaternarius igitur est primus numerus quadratus, et eius radix est binarius. Si autem numerus bis ducatur in numerum, constituet numerum solidum; et dicitur solidus, quoniam, (sicut) solidum corpus tres habet 30 dimensiones, scilicet longitudinem, latitudinem et spissitudinem, ita numerus iste habet tres numeros producentes in se. Sed numerus potest dupliciter bis duci in numerum, quia aut in se ipsum, aut in alium. Si igitur numerus ducatur bis in se ipsum

/ 113
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages XX-19 Image - Page XX Plain Text - Page XX

About this Item

Title
Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.
Author
Sacro Bosco, Joannes de, fl. 1230.
Canvas
Page XX
Publication
Hauniae,: A. F. Host,
1897.
Subject terms
Arithmetic

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acv7283.0001.001/35

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acv7283.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed June 2, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.