Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.

11 extractione competenter potest relinqui spatium vacuum inter du'os ordines figurarum, ut ibi ponatur, quod provenit addendum vel subtrahendum, ne aliquid memoriae intercidat. DE DIVISIONE. Divisio est numeri per numerum duobus numeris pro- 5 positis maioris per minorem in tot partes distributio, quot sunt unitates in minori. Notandum igitur, quod in divisione tres numeri sunt necessarii, scilicet numerus dividendus, et numerus dividens sive divisor, et numerus denotans quotiens sive numerus exiens. Numerus autem dividendus semper debet esse 10 maior vel saltem par numero divisori, si debeat divisio fieri per integra. Si velis igitur aliquem numerum per se vel per alium dividere, scribe numerum dividendum in superiori ordine per suas differentias, divisorem vero in inferiori ordine per suas differentias, ita quod ultima divisoris sit sub ultima dividendi, 15 penultima sub penultima, et ita de aliis, si competenter fieri possit. Sunt enim duae causae, quare ultima sub ultima collocari non poterit: aut quia ultima inferioris ordinis non potest subtrahi ab ultima superioris ordinis, eo quod (ista) est minor inferiori, aut quia, licet ultima inferioris ordinis aliquotiens 20 possit subtrahi a sua superiori, reliquae tamen non possunt totiens a sibi suprapositis; ut si ultima sit par figurae sibi suprapositae, penultima vero sive antepenultima sit maior. In tali casu locanda est ultima divisoris sub penultima dividendi. His itaque ordinatis incipiendum est operari ab ultima figura 25 numeri divisoris; et videndum est, quotiens illa possit subtrahi a figura sibi supraposita, ita quod totiens possint subtrahi reliquae a sibi suprapositis et a suo residuo, si aliquid fuerit residuum. Et notandum, quod non contingit pluries subtrahere quam novies, nec minus quam semel. Viso igitur, quotiens 30 figurae inferioris ordinis subtrahi possint a suis superioribus, scribendus est numerus denotans quotiens super positionem ex directo illius figurae, sub qua est prima figura numeri divisoris,

/ 113
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages XX-19 Image - Page XX Plain Text - Page XX

About this Item

Title
Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.
Author
Sacro Bosco, Joannes de, fl. 1230.
Canvas
Page XX
Publication
Hauniae,: A. F. Host,
1897.
Subject terms
Arithmetic

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acv7283.0001.001/32

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acv7283.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed June 1, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.