Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.

to batur digitus, qui est pars illius numeri compositi, et sinistretur articulus ut prius. Hoc (autem) facto anteriorandae sunt figurae numeri multiplicantis per unicam differentiam, ita scilicet, quod prima multiplicantis sit sub penultima multiplicandi, reliquis 5 similiter per unum locum anterioratis. Quo facto ducenda est ultima multiplicantis in penultimam multiplicandi, sub qua est prima figura multiplicantis, et ex illo ductu aut excrescit digitus aut articulus, aut numerus compositus. Si digitus, ex directo figurae sibi suprapositae addatur digitus; si articulus, transferatur to versus sinistram, et figura sibi directe supraposita relinquatur intacta, sive sit significativa, sive non; si numerus compositus, addatur figurae sibi suprapositae digitus, et sinistretur articulus. Similiter quaelibet figura numeri multiplicantis ducenda est in penultimam multiplicandi, donec perveniatur ad primam multi15 plicantis, ubi operandum est, quemadmodum prius dicebatur de prima. Deinde ut prius anteriorandae sunt figurae multiplicantis per unicam differentiam. Nec cessandum est a tali anterioratione, nec a tali ductu numeri multiplicantis in numerum multiplicandum, quousque quaelibet figura numeri multiplicantis 20 ducatur in quamlibet figuram seu quemlibet numerum multiplicandi. Si autem contingat, quod prima figura numeri multiplicantis sit cyfra, et ei iam supraponatur figura significativa, loco illius superioris deletae scribenda est cyfra. Si autem occurrat cyfra in inferiori ordine inter primam et ultimam figu25 ram, et ei directe supraponatur figura significativa, relinquenda est intacta, sed si sit spatium vacuum suprapositum, in eodem spatio sive loco scribenda est cyfra. Si autem cyfra occurrat inter primam et ultimam figuram numeri multiplicandi, anteriorandus est ordo figurarum numeri multiplicantis per duas 30 differentias; si duae sunt cyfrae, per tres differentias, et sic deinceps, quoniam ex ductione figurae in cyfram nichil resultat. Ex praedictis iam patet, quod, si prima figura numeri multiplicandi sit cyfra, sub earn non debet fieri anterioratio. Sciendumn etiam, quod in multiplicatione et divisione et radicum

/ 113
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages XX-19 Image - Page XX Plain Text - Page XX

About this Item

Title
Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.
Author
Sacro Bosco, Joannes de, fl. 1230.
Canvas
Page XX
Publication
Hauniae,: A. F. Host,
1897.
Subject terms
Arithmetic

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acv7283.0001.001/31

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acv7283.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 29, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.