Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.

8 DE MULTIPLICATIONE. Multiplicatio est numeri propositis duobus numeris tertii inventio, qui totiens continet alterum illorum, quot unitates sunt in reliquo. In multiplicatione duo numeri principaliter 5 sunt necessarii, scilicet numerus multiplicans et numerus multiplicandus. Numerus multiplicans adverbialiter designatur, numerus vero multiplicandus nominalem recipit appellationem. Potest etiam tertius numerus assignari, qui productus dicitur, proveniens ex ductione unius in alterum. Notandum etiam, quod de 10 numero multiplicante potest fieri numerus multiplicandus et e converso, manente semper eadem summa. Et hoc est, quod communiter dicitur seu allegatur secundum arismetricos, scilicet quod omnis numerus convertitur in se multiplicando. Sunt autem sex regulae multiplicationis. Prima est: 15 Quando digitus multiplicat digitum, subtrahendus est minor digitus ab articulo suae denominationis per differentiam maioris digiti ad denarium, denario simul computato. Verbi gratia, si velis scire, quot sunt quater octo, vide, quot sunt unitates inter octo et decem, denario simul computato; et patet, quod sunt 20 duae. Subtrahatur igitur quaternarius bis a quadraginta, et relinquentur triginta duo, et patebit summa totius multiplicationis. Secunda regula est ista: Quando digitus multiplicat articulum, ducendus est digitus in digitum, a quo denominatur ille articulus, per primam regu25 lam, et quaelibet unitas valebit decem, quilibet denarius centum. Et hoc est verum, sive excrescit articulus vel numerus compositus. Tertia regula est ista: Quando digitus multiplicat numerum compositum, ducendus est digitus, scilicet multiplicans, in utramque partem compositi, 30 ita quod digitus in digiturn per primam regulam, in articulum per secundam, et postea producta coniungantur, et patebit summa totius multiplicationis. Quarta regula est: Quando articulus multiplicat articulum, ducendus est digitus,

/ 113
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages XX-19 Image - Page XX Plain Text - Page XX

About this Item

Title
Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.
Author
Sacro Bosco, Joannes de, fl. 1230.
Canvas
Page XX
Publication
Hauniae,: A. F. Host,
1897.
Subject terms
Arithmetic

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acv7283.0001.001/29

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acv7283.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed June 1, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.