Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.

5 a qua debuit fieri subtractio, simul iunctis subtrahatur figura inferior, et residuum loco figurae deletae ponatur. Si vero figura, a qua mutuanda est unitas, sit unitas, ea deleta scribatur loco eius cyfra, ne figurae sequentes minus significent, et deinde operare ut prius. Si autem figura, a qua mutuanda est unitas, 5 sit cyfra, relinquatur intacta, transeatur ulterius ad figuram significativam, et ibi mutuetur unitas, et in redeundo loco cuiuslibet cyfrae pertransitae ponatur figura novenarii. Cum vero perventum fuerit ad istam figuram, de qua intenditur, remanebit tantum denarius. Ab illo igitur denario-et figura, a qua debuit to fieri subtractio, simul iunctis subtrahatur digitus, et residuum loco figurae deletae scribatur. Ratio autem, quare loco cuiuslibet cyfrae pertransitae relinquitur figura novenarii, haec est, quia, si tertio loco mutuetur unitas, illa respectu figurae, a qua debuit fieri subtractio, valuit centum, sed loco cuiuslibet figurae 15 seu cyfrae pertransitae relinquitur novenarius, qui valet nonaginta, unde remanet tantum denarius; et eadem erit ratio, si a quarto loco vel a quinto loco et deinceps mutuetur unitas. Hoc autem facto subtrahe secundam inferioris a secunda superioris, et negotiandum est ut prius. Sciendum tamen, quod tam in additione 20 quam in subtractione possumus bene a sinistra incipere redeundo versus dextram; sed tamen, ut prius dicebatur, est commodosius, ut praedictum est. Si autem probare volueris, utrum bene feceris an non, figuras, quas subtraxisti, adde superioribus, et sic occurrent tibi eaedem figurae, quas prius habuisti, si recte 25 feceris. Similiter in additione, quando omnes figuras addideris, subtrahe, quas prius addidisti, et redibunt eaedem figurae, quas prius habuisti, si recte feceris: est enim subtractio additionis probatio et e converso. DE MEDIATIONE. 30 Mediatio est alicuius numeri propositi medietatis inventio, ut videatur, quae et quanta sit ista medietas. In mediatione autem tantum unus ordo figurarum et unicus numerus est

/ 113
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages XX-19 Image - Page XX Plain Text - Page XX

About this Item

Title
Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.
Author
Sacro Bosco, Joannes de, fl. 1230.
Canvas
Page XX
Publication
Hauniae,: A. F. Host,
1897.
Subject terms
Arithmetic

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acv7283.0001.001/26

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acv7283.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed June 6, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.