Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.

4 fieri additio articuli, sit cyfra, ea deleta loco eius scribatur digitus articuli; sed si sit figura novenarii, et ei debet addi unitas, loco illius novenarii scribatur cyfra, et sinistretur articulus ut prius. Si exerescat numerus compositus, loco supe5 rioris deletae scribatur digitus, qui est pars illius compositi, et sinistretur articulus ut prius. Quo facto addatur secunda secundae sibi suprapositae, et negotiandum est ut prius. Notandum etiam, quod in additione et in omnibus sequentibus speciebus, quando una figura alii directe supraponatur, utendum est qualibet o1 figura, ac si per se poneretur. DE SUBTRACTIONE. Subtractio est propositis duobus numeris maioris ad minorem excessus inventio, vel subtractio est numeri a numero ablatio, ut videatur summa derelicta. Minor autem de maiori, vel par 15 de pari subtrahi potest, maior vero de minori nequaquam. Ille quidem numerus maior dicitur, qui plures habet figuras, dummodo ultima sit significativa. Si autem tot sunt in numero uno, quot in reliquo, iudicandum est per ultimas vel per penultimas, vel deinceps. In subtractione vero duo numeri signi20 ficativi necessarii sunt, scilicet numerus, a quo debet fieri subtractio, et numerus subtrahendus. Numerus, a quo debet fieri subtractio, scribendus est in superiori ordine per suas differentias; numerus autem subtrahendus in inferiori per suas differentias, ita quod prima sub prima, secunda sub secunda, 25 et sic de aliis. Subtrahe igitur primam figuram inferioris ordinis a figura sibi supraposita, scilicet superioris ordinis; et illa aut erit par figurae sibi suprapositae, aut maior, aut minor. Si par, ea deleta loco eius ponatur cyfra propter figuras sequentes, ne minus significent; si maior, demantur ab ea tot unitates, quot 30 continet inferior figura, et residuum loco eius ponatur; si minor, quia maior numerus de minori subtrahi non potest, mutuetur unitas a proxima figura sequente, quae valet decem respectu proximae figurae praecedentis. Ab isto ergo denario et a figura,

/ 113
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages XX-19 Image - Page XX Plain Text - Page XX

About this Item

Title
Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.
Author
Sacro Bosco, Joannes de, fl. 1230.
Canvas
Page XX
Publication
Hauniae,: A. F. Host,
1897.
Subject terms
Arithmetic

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acv7283.0001.001/25

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acv7283.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 29, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.