Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.

2 et limes idem supponunt, sed a diversis rationibus imponuntur. Figura enim dicitur, quantum ad lineae protractionem; differentia vero, quantum per illam ostenditur, qualiter figura sequens differat a praecedente; locus dicitur ratione spatii, in quo scri5 bitur; limes vero, quia est via ordinata ad cuiuslibet numeri repraesentationem. Sciendum igitur, quod iuxta novem limites inveniuntur novem figurae significativae novem digitos repraesentantes, quae tales sunt: 9. 8. 7. 6. 5. 4. 3. 2. 1. to Decima vero 0 dicitur teca, circulus, vel cyfra, vel figura nichili, quoniam nichil significat; ipsa tamen locum tenens dat aliis significare, nam sine cyfra vel cyfris purus articulus non potest scribi. Cum igitur per has novem figuras significativas adiunctis quandoque cyfra, quandoque cyfris contingit, quemlibet numerum 15 repraesentare, ideo non fuit necesse plures figuras significativas invenire. Notandum igitur, quod quilibet digitus una sola figura sibi appropriata habet scribi, omnis vero articulus per cyfram (primo loco positam) et digitum, a quo denominatur ille articulus, habet repraesentari, quoniam quilibet articulus ab aliquo 20 digito denominatur, ut denarius ab unitate, vigenarius a binario, et ita de aliis. Omnis quidem numerus in eo, quod est digitus, habet poni in prima differentia, omnis articulus in secunda. Omnis vero numerus a decem usque ad centum, ut centenarius excludatur, duabus figuris habet scribi, et ita, si sit articulus, 25 per cyfram primo loco positam et figuram scriptam versus sinistram, quae significat digitum, a quo denominatur ille articulus; si sit numerus compositus, praescribatur digitus, qui est pars illius compositi, et sinistretur articulus ut prius. Item omnis numerus, qui est a centum usque ad mille, ut mille30 narius excludatur, per tres cyfras vel figuras habet scribi; item omnis numerus a mille usque ad decem milia per quatuor, et ita deinceps. Notandum etiam, quod quaelibet figura primo loco posita significat suum digitum, secundo decies suum digitum, tertio centies, quarto millesies, quinto decies millesies, sexto

/ 113
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages XX-19 Image - Page XX Plain Text - Page XX

About this Item

Title
Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze.
Author
Sacro Bosco, Joannes de, fl. 1230.
Canvas
Page XX
Publication
Hauniae,: A. F. Host,
1897.
Subject terms
Arithmetic

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acv7283.0001.001/23

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acv7283.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Petri Philomeni de Dacia in algorismum vulgarem Johannis de Sacrobosco commentarius. Una cum algorismo ipso edidit et praefatus est Maximilianus Curtze." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acv7283.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 29, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.