Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik.

Ueber eine Algorismus-Schrift des XII. Jahrhunderts. 7 Auf dem Rande Figuren in verschiedener Weise Quadrate zu zeichnen. - 19. Blatt 188 (187)r. Auf dem Rande endlich nebenstehende Figur nebst Beischrift: aref totius quadrati sunt XIIIIcies XIIII, id est C. XCVI. Unde ablatas secnndum GERBERTUAI excedentias, id est XLII, cdiide in 2, et suis Ergo maior est summus totalis dextro partiali, quos ante adversarius posuerat aequales. Sin aliter, pars toti aequabitur, quod est inpossibile. Si duae lineae aequales super eandem basim ceciderint, angulos super basim aequales faciunt, quod supra probatum est, et etiam probatione non indiget. Erunt igitur aequales sinistrum dextro, siquidem dextrum non secetur. Si autem secetur, ita se ad illunm habebit, ut partialis ad toturn. Ergo maior est sinistrum dextro partiali ut iure toto parte. Si autem sinistrum dextro maior, coaequalis quoque eius minor erit; ergo non aequales, et probata est regula. Omnium triangulorum maius latus sub angulo maiore subtenditur. Dicit adversarius: Immo dextrum trigoni latus maius est, non etiam basis, et tarnen basi maior angulus subtenditur. Hoc enim vult probare adversarius, quod angulus maior etiam minori latere opponatur, et concedit, angulum maiorem in fronte trigoni, non etiam ei maius latus subtendi. Modo reduc adversarium ad inconveniens, et quia dicit, dextrum latus maius, abscinde de ipso, quantum maius est, per 3. theorema, eruntque iam aequalia omnia trigoni latera, dextrumque latus cum eo latere, quod totius est basis, super eam basim, quae in medio trahitur, aequales faciet angulos. Similiter et sinistrum latus cum basi totius super totalem dextram debebit facere aequos angulos iuxta illud theorema: Si duo trianguli latera fuerint aequa alterum alteri, aequales super basim faciunt angulos. Igitur erunt aequalia latera duum trigonorum ex concessione adversarii, et aequos debent facere angulos super bases. Ergo triangulus, qui ex dextro latere et basi constituitur, facit dextrum angulum exteriorem ex XVI theoremate maiorem duobus oppositis. Quod si angulus ille maior in summo in fronte trianguli et sinistro partiali, maior nimirum est et conpartiali, et iure, qui maior est maiore, et minore iuxta conceptionem unam. Non ergo cadunt aequales anguli super basim. Similiter et aliud considera triangulum, quod constat ex sinistro totali latere et basi totali pro latere assumpta super dextram basem, anguli ibi aequales erunt, si habent aequalia latera, quod concessit adversarius. Ergo summus in fronte iam dextrum, hoc est cadens super basem dextram, aequalis erit alteri dextro. Si autem dextrum prioris anguli maior est, ut probavimus, illo, qui est aequalis suo frontali et insuper partiali illius, aequali nmaor est similiter et prioris partialis conpartiali. Non ergo aequales faciunt angulos secta et basis super mediam rectam, unde nec recte abseisa est, quae etsi non abscinderetur, minor tamen esset alio latere trianguli. Sed et hoc fortissimum argumentum, quod si in triangulo parvissimo latera ex concessione adversarii erunt aequalia, inferetur statim, quia angulus exterior suo opposito et partiali maior est. Oppositus autem aequalis esse probatur iam summo in fronte totius trianguli, quod si minor aequali illius et ipso. Iam igitur non erunt aequales illae lineae, latera scilicet parvissimi trianguli".

/ 897
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages #1-20 Image - Page #1 Plain Text - Page #1

About this Item

Title
Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik.
Canvas
Page viewer.nopagenum
Publication
Leipzig,: B. G. Teubner,
1877-99.
Subject terms
Mathematics -- Periodicals.
Mathematics -- History.

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acd4263.0003.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acd4263.0003.001/12

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acd4263.0003.001

Cite this Item

Full citation
"Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acd4263.0003.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed April 30, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.