Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik.

Die Handschrift No. 14836 der Königl. Hof- und Staatsbibliothek zu München. 129 modo dictum est, exemplificare libet. Ecce quadrante octonarius comparetur. Sed tres unciae in quadrante tenentur, quae per octonarium ductae in XXIIII surgunt. Sed in XXIIII bis duodenarius apparet; duo igitur asses ex octonarii et quadrantis multiplicatione veniunt. Itein si octonarius trienti comparetur, quia triens III unciarum est, quaternarius. per octo- 100 narium multiplicatur. Sed quater VIII XXXII. In XXXII vero bis duodenarius habetur remanentibus VIII; erit igitur ex multiplicatione unciarum trientis et octonarii XXXII unciae, id est asses II et VIII unciae, id est bisse. Item quaternarius sextanti comparetur. Sed sextas duarum est unciarum, binarius ergo in quaternarium ducatur, de quo nascitur octonarius. 105 Quia igitur infra duodenarium remanet octonarius, infra assem etiam erit, et pro VI1I unciis, idest pro bisse, deputabitur. 115 Videor in culpam illam incidisse in quam PORPHIRIUM, cum de genere tractabat, dicunt devenisse. Cum enim omnem demonstrationem ex notioribus oporteat constare, deputant illi in vicium ad generis diffinitionem 110 speciem ignotiorem adhibuisse. Ego quippe similiter comprobor. Cum enim unciarum comparationes ex notioribus monstrare debuissem, minucias ignotiores, id est sextulam, sicilicum et ceteras intermiscui. Sed BOETIUS PORPHIRIO succurrit et mihi, dum dicam, nullam rem nisi ab his, in quibus substantiam suam habet, posse demonstrari. Sicut enim genus a specie substantiam 115 sumit, sic et uncia a partibus suis, id est sextula, sicilico et ceteris, quibus praeeuntibus ipsa non manebit. Nec autem paululum unciis intermissis aliquantulum scribere non pigeat de minutiis, ut et minutiis et unciis pleniter cognitis de utrorumque divisionibus et ductionibus postmodum abunde dicatur. Ne mireris autem nos distinctionem inter minutias fecisse, cum 120 et unciae minutiae possint vocari. Uncias quidem propter excellentiam suaii tantum uncias, minutias vero, quae parvitate sua post unciam locantur, appellare placet tantum minutias. Unciae divisione ultimus terminus calcus occurrit. Prima autem eiusdem divisionem secundum medietatis naturam semuncia suscipit. Unciae 125 1161 igitur | medietas semuncia dicitur; tertia duella; quarta sicilicus; sexta sextula; octava dragma; duodecima dimidia sextula, vicesima quarta scripulus; quadragesima octava obolus; nonagesima sexta cerates; centesima nonagesima secunda calcus. Sed qui fastidium respuunt, non nisi ad scripulum descendere volunt, qui vicesima quarta est unciae, assis vero i30 ducentesima octuogesima octava, ut in prima paginula huius libelli videre perfacile est. Ascripulo igitur propter minus capaces incipiens, quod quaeque in se vel in quamlibet aliarum valeat, monstrabo, servata tamen in illis etiam, sicut in unciis, regula prima universaliter superius dicta. De mineutiis. Scripulus in scripulum fit pars calci trigesima sexta, 18z Abh. zur Gosch. der Mathom. VII. 9

/ 917
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages 110-129 Image - Page 110 Plain Text - Page 110

About this Item

Title
Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik.
Canvas
Page 110
Publication
Leipzig,: B. G. Teubner,
1877-99.
Subject terms
Mathematics -- Periodicals.
Mathematics -- History.

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acd4263.0002.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acd4263.0002.001/800

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acd4263.0002.001

Cite this Item

Full citation
"Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acd4263.0002.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 1, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.