Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik.

167 - Explicit prologus. Incipit liber quintus. Quoniam igitur in perquisitionem circuli quadrati ex circulo. quadrilaterum ex quadrilatero quadratum produximus queret forsitan aliquis contra ne a quadrato ad eandem quadrilateri formam umquam perueniri possit a circulo. Quod cui sit dubium cum non aliter in signis contingat atque solet euenire in qualibet massa plumbi ferri eris argenti auri ceterisque id genus quorum unumquidque ualet eodem pondere conseruato a quadrati forma si forte quadratum existat cum in trigonam. (nam) in pentagonam tum in aliam quamcunque maluerit artifex speciem conuerti et rursus a specie speciem ad pristinam qualitatem cum dentibus mallei retorqueri? Quid ipsum natura ceree molis potissimum non recusat quod ignei caloris in attactu facile amissa sui rigoris duricia nunc in longissimum tenorem distinetus nunc in modum pile eadem sese patitur retundari. et nunc ab hac figura in illam traduci nunc ab illa in hanc non est difficile reformari. Nichilominus exempli ratione tractabilitatem argilli nos instruit liuius. Tamen horatius protulit ita. Argilla quiduis unitatibus. Adhuc in liquoribus eandem naturam copia est perspicere. Nam sciatur aque uini mellis aliorumque id genus in uase rotundo ipseque rotundam conseruat figurationem. Eiusdem autem in uas oblongum transfusio necesse est longitudinis productionem suscipiat a quo ualet item priori forma restitui si reddatur eiusdem uasis rotunde capacitati. Ergo non est dubium ad similem modum omnem (!) spatium eiusdem quantitatis mutua transformatione uariari nec minus a quadratura ad circulum redire. qua articulari compositione quatuor angulorum cum totidem lineis figuram accipe. Verum difficillimum est eiusmodi negotium nec tandem sine labore inuenietur quomodo fiat quod facile cognoscitur quod ita fieri debeat. Nam dato quadrato circuloque magnitudinis ut par eidem circulus producatur num nouerit quis imprimis sitne lateri addendum aliquid an potius aliquid auferendum deinde quid demi qua ratione sumendum? Huius rei conforte ostendemus qualiter omnes figure quadrilatere in quadratas religantur manifesta erit et transformatio et reformatio. Ad perspiciendum autem qua arte quadrati formam in illo inodo*) quadrilaterum quod processit reduci oporteat paucis ostendam cum nulla difficultas impediat licet inuentio sit inuoluta labore. proposito igitur quadrato abcd latera superioris et inferioris in partes XIIII disparties et ex his III per lineam ef excludes atque ad ipsius linee caput ex ipsis lineis XIIII quadrabis unam juxta quam. I.**) ad mensuram eius quadrati diagonium posito supra f circino affigies punctum h sub illud quod est c. a quo ducetur linea ad appositum *) fehlt in **) primam?

/ 917
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages 156-175 Image - Page 156 Plain Text - Page 156

About this Item

Title
Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik.
Canvas
Page 156
Publication
Leipzig,: B. G. Teubner,
1877-99.
Subject terms
Mathematics -- Periodicals.
Mathematics -- History.

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acd4263.0002.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acd4263.0002.001/172

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acd4263.0002.001

Cite this Item

Full citation
"Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acd4263.0002.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed April 30, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.