Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik.

- 153 - in longitudine uero XIIII gerat (?) que in se multiplicate CLIIII componunt manifeste ostendit quantum inter se spatii circularis ambitus comprehendat. Veruntamen nulli potest dubium esse quin ex hac resolutione subtiles geometre regulas illas collegerint quas percipiunt ad inueniendam aream circuli aut diametri medietate medietatem circuitus utendi aut totam diametrum quarta parte circuitus, aut totum circuitumn diametri quarta aut quolibet alio modo ad idem ipsum proficiente. Quam regulam idcirco compendii causa inuentum putamus ut non semper necesse esset circulum resolutione quotiens uellemus arealem ejus quantitatem scientia tenere cumr presertim circa ea subjecta sepe considerandum scirent que nullatenus resolutionem paterentur. Nec enim nisi in membranis et pelliculis et si quidem sunt ejusmodi exercitium commode non ualet. quibus igitur objectionibus supra memoratis satisfactum arbitramus simulque demonstratur qualiter illa media figura per quam circulo quadratum equalis(?) esse probatur ex ipso circulo et per diametrum ejus vel per resolutionem signatur. Iam igitur hujus scientie quasi fundamento quodam firmati consequuntur certis incerta et notis ignota perquiremus. Ac deinceps quemadmodum ex eodem quadrilatero in quod circulum resoluimus quadrati species promoueatur curabimus intimare. Hoc autem faciemus si prius confrugosa oratio alicujus proemii interpositionem lenigetur. Prologus tertii libri. Si tu is esses presul eximie cujus sue laudes animum deleetarent et pascerent nulla facundia satis esset his quantum de te ipso tum de auis de proauis. deque uniuersis majoribus tuis non modo romanorum sed graiorum quoque principum illustrissimis de horum nobilitate de dignitate de gratia de potencia de copiis de amplitudine rerum de preclarissimis factis de uirtute de sapientia de meritis eorum jactari ualerent. Virgilius cupiens a parentibus magnificare augustum eneida XII libris conscripsit. Quanto pluribus quis esset si quisque uellet colligere quod primus 'quod secundus quodque tercius gessit octonum quorum primus ab henrico patre suo suscepit regnum. sed filio reliquit imperatori IIII. pater ap. theutones primus regnauit filius ap. ipsos primus imparauit. Et quibus nisi illis germania debet quod sibi cum tanto orbe ipsa esoluit tributum italia? Per quos alios nostri imperatores romani sceptri facti sunt successores? Vellem mi diceres o maro. Quid tale contulit nostro latio ille tuus ille primus ille magnus ille diuonatus eneas? Ignosce auguste quanto sit infra tuum genus piis et preclaris octonibus comparatum. Sed esto fuerit tale eneas ille quid tua refert? Tu enim eneam ut X millesimus attingas nepos. Putasne igitur octonum nepos si qualem tu uirgilium haberet qui eum

/ 917
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages 136-155 Image - Page 136 Plain Text - Page 136

About this Item

Title
Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik.
Canvas
Page 136
Publication
Leipzig,: B. G. Teubner,
1877-99.
Subject terms
Mathematics -- Periodicals.
Mathematics -- History.

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acd4263.0002.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acd4263.0002.001/158

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acd4263.0002.001

Cite this Item

Full citation
"Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acd4263.0002.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 1, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.