Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik.

- 151 - ductum esse. Undecies autem XIIII CLIIII fiunt eadem videlicet summa qua area circularis includitur. Sed hic aliquis fortassis obuiet. Quis umquam scire potuit quantum area circuli comprehendat ac per hoc quis ualet scire quid circulo vel sit, vel non sit equale? Cujus enim nescias propriam quantitatem quid extra valeas existimare ad ipsius equalitatem? His ita obiectis quibus obnitar rationes desunt. Peritia inquam geometrice discipline de inueniendo circuli embado ejusmodi regulam describit ut medietas diametri in medietatem circuitus debeat protendi. Quare cum hujus circuli diametros XIIII circuitus autem XLIIII. horum autem dimidium VII et XXII existat non potest incertum esse habere circulum CLIIII. Si quidem hanc summam conficit VII et XXII multiplicatio. Quibus ita se habentibus verissime dictum illud equilaterum esse cireulo equale quod ex tota diametro et ejus XI partibus constat esse productum Ob hoc nimirum quod quantum VII. XXII tantundem conficiunt undecies. XIIII. Sed adhuc instabit et his contradictionum ualidis impugnabit telis. Nulla est auctoritas regule nisi quod ipsa docet. ita se in rebus habere aut animo perspiciatur aut sensu teneatur. Alio,quidem fidem praestare non opportet. Num soli regule credatur? Nonne omnis regula ex subjectis rebus accepta et proscripta est? Certe de quadrilatero cum per II latera undenario metiatur in aliis uero duobus. XIIII gerat quia ut dictum est in se multiplicati CLIIII reddit non est dubium quin in tota aree sue latitudine CLIIII nec plus nee minus comprehendat. Quod et in superiore figura promptum est peruidere. Sed in circulo cui id ipsum copia est perspicere a quo potest circulus aliquando simili modo veluti quadrilateri in CLIIII partes aequaliter distribui ut hoc nobis uidere liceat et sic tandem fidem adhibere. Numquid nos in rebus uisibilibus credere opportet quod nequaquam oculis uideri potest. An negat quisquam figuras geometricas uisibiles esse cui omnes circino aut regule ad dimensionem subjaceant. Ergo CLIIII inesse spatio cireulari (aut) uisibili argumento cum nimirum res ipsa uisibiliter existat. probandum est autem non credendum. Sed probari non potest circumferentis linee prohibente natura. Igitur ne et credi opportet. Validissime sunt hujus modi objectiones. Quid ergo dicemus? Faciendum ergo quod exigimus et uisibili ut ita dicam argumento utendum. Verisimillimum ego quidem puto cum studiosi geometrice discipline diuturna dubitatione turbarent quid existimare de quantitate cireularis embadi deberent neque sicut areas angulis rectis inclusas ita quoque comprehensionem circuli manifeste deprehendere potuissent ullo mensurarum genere neque unciis neque pedibus neque aliis quibuslibet quibus omnis dimensio siue in longum siue in latum siue et in altum proficiscitur quibus porticus quibus miliaria quibus stadiorum longitudo quibus agrorum, fluviorumque latitudo quibus parietum montiumque altitudo

/ 917
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages 136-155 Image - Page 151 Plain Text - Page 151

About this Item

Title
Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik.
Canvas
Page 151
Publication
Leipzig,: B. G. Teubner,
1877-99.
Subject terms
Mathematics -- Periodicals.
Mathematics -- History.

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acd4263.0002.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acd4263.0002.001/156

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acd4263.0002.001

Cite this Item

Full citation
"Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acd4263.0002.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed June 19, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.