Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik.

148 aut obuli aut ceratis aut nouissimi calculi assumat. nonne frustra pro hac equalitatis propositione operam insinuet. Et certet quota pars accipienda sit quomodo poterit nosse disciplina? Omnis autem tetragonus quotum ab unitate locum obtinet in ordine tetragonorum totam ad sui multiplicationem expostulat summam. Hac arte cujuslibet quadrati longissime et ultra mille milia positi tetragonicum latus facile et cito peruestigamus. Quod in CLIIIII et alio quolibet circulari numero cum ipsi minime tetragoni sunt quis ualeat inuenire? Nimirum inter tetragonicum latus ipsosque tetragonos hoc quasi pactio firmata: ut (tamen?) latus nisi ex loco et ordine ipsorum nequeat deprehendi quod ipsi per multiplicationem creari non possunt propter lateris libratam dimensionem. Sed quomodo rursus nichil addere potitur ut CLIIII in quadratum prouehatur ita etiam XIII numero nihil auferre ut idem quadratum equalibus ex omni parte lateribus construatur. Quamobrem non opportet ulterius cum ipsa concertare natura quod nulla uisa suo statu inflectere ualet. Et his demonstratum sit CLIIII quadrari non posse quod minime mirabimus si ad alios numeros quicumque naturaliter quadrati nostram considerationem uertamus. Nam nullus eorum in quadraturam reduci neque integris terninis in se multiplicatis neque si untias vel minutias adjiciamus. quod mox in nostro libello monstrabimus. Prologus secundi libri. Et si nullus omnium quantalibet sit felicitate prestantior haut vereor tamen mi cesar dedecoret hoc ueluti quoddam diadema quod tuo capiti fabricare molimus. (?) Sed quantum nobilis materia in tantum artifex sapiens esset. Verum propendas opporteret quoniam aurum non tantum ex arte placet. quam ex propria virtute. neque ita preciosum celatura quantum naturale prestantia judicatur. Sed forte aliquis dicit geometricalis scientie curam a societate presulari alienam existere. Nimirum qui ita putauerunt. In minime recolunt scientiam moysen quem maxime hujus discipline habuisse peritiam. Hi per mensuram diluui arcana egyptiis cubitis ne quaquam retractant. Ipsique reputant omnem terram repromissionis (?) funiculis geometricabilibus distributam. Adhuc salemonem tum ipsum templum turn portionerm tum atrium templi postremo quicquid ad templum respiciet conuenientibus ordinasse misuris. Preterea ap. ezechielem uirum cuius erat species quasi species artis totum edificium illud ciuitatis multaque in eo preterea numero linea misurali calamoque designasse. Quod si ita est que religio sit et sacerdotes diutius a tanto studio prohibere? nonne ezechiel sacerdos? Nonne uir ille cuius species erit ipse xp c. summus et maximus sacerdos. Sed que jam supra distulimus ingrediamur ostendere.

/ 917
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages 136-155 Image - Page 136 Plain Text - Page 136

About this Item

Title
Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik.
Canvas
Page 136
Publication
Leipzig,: B. G. Teubner,
1877-99.
Subject terms
Mathematics -- Periodicals.
Mathematics -- History.

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acd4263.0002.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acd4263.0002.001/153

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acd4263.0002.001

Cite this Item

Full citation
"Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acd4263.0002.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed June 25, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.