Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik.

Incipit prologus in primum librum domini franconis de quadratura circuli. Ex quo mi. papa presulum decus Corona totius per orbem cleri nullius unquam immemor honestatis ex quo liberalitatem tuam gratuito in me confirmasti ex eodem tua temperantia nulla hora sollicita esse non potui cuius officii ratione tantam gratiam promereri deberem. Quippe pecuniarum nihil erat nec caua superbi corruptelis ungula nec mineruale pecunia operose arteque elaborate vestis nec fusilis metalli admirandis figuris ope incusum nec peregrini lapidis multiplex ac varius coloris aspectus. Quamquam ego si eiusmodi rerum habundantia pollerem haut unquam in animum subrepere auderem tante nobilitati tanteque dignitati ex eisdem munuscula offerre. Hec et cumr principium largitione distribuuntur in uulgare indigentie et necessitate subuentata. Cum vero eorum oblatione ipsorum principium beneuolentia comparata procul dubio auaritie illorum occulta quodam elogio exprobratur. Neque et redimi muneribus possunt si non eos quod nimirum accidit ex illo auaritie monstro ipsa munera delectarent. Quis autem nescit omnem illam ydolatrie seruitutem ab arce animi tui procul extrusam? velud in infima precipitatam. Quod si uero ita se habet ubi ille facultates quibus affluit tibi cum amplissimis rebus diuitis et ditis (?) colonie tantum heditarius et imperialis fiscus. has tu profecto ut ita dicam profligare nullo tempo desistis quicumque eis indigeant hylariter erogando. Quid tum? Nempe aurum in massa contrudere diabolicum putas distribuere autem humanum et proximum deo. Qua proprietate iure metuerem talia eulogia tuis conspectibus prensentari cum rem operum precipue contemptorum existas. ) Nam undique circumnspecta prudentia oculata infirmam scientiam animalis ante et retro ista fortassis exprobrationi sue cupiditatis assignaret. Sed tamen per multas et uarias deliberationes occurrit animo nichil esse in quo ecue deuotio mea preclarescet. quodsi procurarem iuxta uires ingenii munus aliquid liberale. Nempe hoc munus summa illa ingenuitas in rebus honestissimis et nata et omnem etatem *) b. existimas.

/ 917
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages 136-155 Image - Page 136 Plain Text - Page 136

About this Item

Title
Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik.
Canvas
Page 136
Publication
Leipzig,: B. G. Teubner,
1877-99.
Subject terms
Mathematics -- Periodicals.
Mathematics -- History.

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/acd4263.0002.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/acd4263.0002.001/147

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:acd4263.0002.001

Cite this Item

Full citation
"Abhandlungen zur Geschichte der Mathematik." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/acd4263.0002.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed April 30, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.