Memoirs presented to the Cambridge philosophical society on the occasion of the jubilee of Sir George Gabriel Stokes, bart., Hon. LL. D., Hon. SC. D., Lucasian professor.

xiv ORDER OF PROCEEDINGS. Sequitur deinceps vir insignis Nemausi natus, Parisiensium in Universitate illustri geometriam diu professus et scientiarum facultati toti praepositus. Peritis nota sunt quattuor illa volumina, in quibus superficierum rationem universam inclusit; etiam pluribus notum est, quantum patriae legatus deliberationibus illis profuerit, quae a Societate nostra Regia primum institutae, id potissimum spectant, ut omnibus e gentibus quicquid a scientiarum cultoribus conquiritur, indicis unius in thesaurum, gentium omnium ad fructum, in posterum conferatur. Incepto tanto talium virorum auxilio ad exitum perducto, inter omnes gentes ei qui rerum naturae praesertim scientiam excolunt, sine dubio vinculis artioribus inter sese coniungentur. Duco ad vos IOHANNEM GASTONUM DARBOUX. Trans aequor Atlanticum ad nos advectus est vir insignis, qui ea quae professor noster Lucasianus de aetheris immensi regione, in qua lux propagatur, orbis terrarum motu perturbata, olim praesagiebat, ipse experimentis exquisitis adhibitis penitus exploravit. Lucis explorandae in provincia is certe scientiarum inter lumina numeratur, qui olim fratrum nostrorum transmarinorum in classe non ignotus, lampade trans oceanum e Gallia sibi tradita feliciter accepta, etiam exteris gentibus subito affulsit, velocitatem immensam eleganter dimensus, qua ]ucis fluctus videntur (ut Lucretii verbis utar) 'per totum caeli spatium diffundere sese, perque volare mare ac terras, caelumque rigare.' Duco ad vos ALBERTUM ABRAHAM MICHELSON. Scandinavia ad nos misit scientiae mathematicae professorem illustrem, qui studiorum suorum velut e campo puro laudem plurimam victor reportavit. Idern Regis sui auspiciis, qui praemiis propositis magnum huic scientiae attulit adiumentum, etiam exterarum gentium ad communem fructum prope viginti per annos Acta illa Mathematica edidit, quae in his studiis quasi gentium omnium internuntium esse dixerim. Ipse Homerus (ut Pindari versus verbo uno tantum mutato proferam) a"yyeov o"Xov "'a 7Lràv iey[la-rav 7rparyuart 7ravTrb (épetv av feTat ical M a O7o-t s c àyyeXkia op0àâs. Duco ad vos MAGNUM GUSTAVUM1 MITTAG-LEFFLER. Universitatem Heidelbergensem abhinc annos quadraginta professorum par nobile spectroscopo invento in perpetuum illustravit. Adest inde discipulorum plurimorum in scientia physica praeceptor, qui et in instrumentis novis inveniendis sollertiam singularem et in eisdem adhibendis industriam indefessam praestitit. Ei qui in scientiae physicae ratione universa versati, viri huiusce inventis utuntur, etiam de sua scientia verum esse confitebuntur, quod de arte oratoria praesertim dixit Quintilianus:-' in omnibus fere minus valent praecepta quam experimenta.' Duco ad vos GEORGIUM HERMANNUM QUINCKE.

/ 521
Pages

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Pages #1-20 Image - Page #1 Plain Text - Page #1

About this Item

Title
Memoirs presented to the Cambridge philosophical society on the occasion of the jubilee of Sir George Gabriel Stokes, bart., Hon. LL. D., Hon. SC. D., Lucasian professor.
Author
Cambridge Philosophical Society.
Canvas
Page viewer.nopagenum
Publication
Cambridge,: The University press,
1900.
Subject terms
Physics.
Mathematics.
Stokes, George Gabriel, -- Sir, -- 1819-1903.

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/abn6101.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/u/umhistmath/abn6101.0001.001/19

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain in the United States. If you have questions about the collection, please contact Historical Mathematics Digital Collection Help at [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact Library Information Technology at [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/umhistmath:abn6101.0001.001

Cite this Item

Full citation
"Memoirs presented to the Cambridge philosophical society on the occasion of the jubilee of Sir George Gabriel Stokes, bart., Hon. LL. D., Hon. SC. D., Lucasian professor." In the digital collection University of Michigan Historical Math Collection. https://name.umdl.umich.edu/abn6101.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 24, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.