Lectio. iiii. OVantas habeo iniqitates et peccata celera mea at{que} delicta ostende mi¦chi. Cur faciem tuam abscondis et arbi∣traris me iuimicū tuū? Contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam perseq̄ris. Scri∣bis enim contra me amaritudines et con∣sumere me vis peccatis adolescentie mee Posuisti in neruo pedem meum et obser∣uasti omnes semitas meas et vestigia pe¦dum meorum considerasti. Qui quasi pu¦tredo consumendus sum & quasi vestimē¦tum quod comeditur a tinea. ℟. Heu mi∣chi domine quia peccaui nimis in vita mea quid faciam miser vbi fugiam nisi ad te deus meus miserere mei. Dum ve∣neris in nouissimo die. v{er}sus. Anima mea turbata est valde: sed tu domine succurre ei. Dum veneris in nouissimo die
Lectio quinta. HOmo nat{us} de muliere breui viuēs tempore repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur et