Grammaticae Latinae institutiones carminibus concinnatae quibus subjiciuntur commentarioli : et per totam syntaxin regulatim, ipsa Liliana constructio : accesserunt figvrae quae saepiùs occurrunt grammaticales, isagoge poetica de carminum rafione, tropi & schemata rhetorices usitatoria / opera et studio J.S.

About this Item

Title
Grammaticae Latinae institutiones carminibus concinnatae quibus subjiciuntur commentarioli : et per totam syntaxin regulatim, ipsa Liliana constructio : accesserunt figvrae quae saepiùs occurrunt grammaticales, isagoge poetica de carminum rafione, tropi & schemata rhetorices usitatoria / opera et studio J.S.
Author
Shirley, James, 1596-1666.
Publication
London :: Excudebat F.L. sumptibus R.L. & apud eum prostant, sub signo Albi Leonis ...,
1654.
Rights/Permissions

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Early English Books Online Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this text, in whole or in part. Please contact project staff at eebotcp-info@umich.edu for further information or permissions.

Subject terms
Latin language -- Grammar -- 1500-1799.
Link to this Item
http://name.umdl.umich.edu/A97358.0001.001
Cite this Item
"Grammaticae Latinae institutiones carminibus concinnatae quibus subjiciuntur commentarioli : et per totam syntaxin regulatim, ipsa Liliana constructio : accesserunt figvrae quae saepiùs occurrunt grammaticales, isagoge poetica de carminum rafione, tropi & schemata rhetorices usitatoria / opera et studio J.S." In the digital collection Early English Books Online 2. https://name.umdl.umich.edu/A97358.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed June 13, 2024.

Pages

Page 45

Concordantia prima directa.

PErsona & numero rectis sua verba cohaerent.

  • ...Dum felis dormit, saliunt mures.
  • ...Oportet ut mendax sit memor.

Verbum personale finiti modi cohaeret cum Nominati∣vo, numero & personâ. Verba Infiniti modi pro Nomi∣nativo Accusativum ante se statuunt, omittendo con∣junctiones, quòd vel ut, Oportet mendacem esse memorem, ubi Nominativus elegantèr in Accusativum vertitur; [quòd] rem factum, [ut] rem faciendam fignificat.

Observatio.

Ego, tu, ille, nos, vos, illi, Nominativi, rarò exprimun∣tur, nisi discretionis causâ, aut emphasis gratiâ, si tu deseris, perimus. In his, tonat, pluit, fulminat, fulgurat, ningit, vesperascit, lucescit, &c. subintelliguntur Deus, natura, aër, nox, dies, &c.

Concordantia secunda.

ESt numero, genere, & casu par mobile fix••••••.

  • In bono loco res humanae sunt.
  • Qua nemo est, nisi suo vitio miser.

Adjectivum cum Substantivo, genere, numero & casu consentit. Adjectivum vocatur mobile, quia movetur de genere in genus, & Substantivum, nomine fixi appellatur,

Page 46

quod non movetur, sed per se significans, & consistens figitur quasi orationis sustentaculum.

Concordantia tertia.
  • ...OMne Relativum cum praecedente quadrabit,
  • ...In quibus est idem numerus, persona, genusque.
  • Spartam quam nactus es hanc orna.
  • Ille qui nimium properat scrius absolvit.

Relativum concordat cum Antecedente, numero, genere, & personâ; personae tamen nulla est ratio, nisi Relativum immediatè praecedat verbum.

Observatio prima, in Concordantias.

Verbum inter duos Nominativos diversorum numero∣rum positum, vel Adjectivum, aut Relativum inter duo substantiva diversorum generum collocatum, cum posteri∣ore aliquando convenit.

  • Conscientia mille sunt testes.
  • Non omnis error stultitia est dicenda.
  • Nemo tollat saxum qui limes ponitur.
Observatio secunda.

Aliquando Relativum vel Adjectivum subintelligitur in poslessivo. Exaudi vocem meam clamantis ad te, pro mei. Miror stultitiam vestram qui Aethiopem lavatis, pro vstri. Meâ unius opera factum est, pro mei. No∣stros vidisti flentis ocellos, Enallage numeri, nostri pro mei.

Page 47

Concordantia Figurata sive Indirecta.
  • ...SVppositum tribus est, quicquid respondeat aptè.
  • ...Si nomen non sit, velut invariabile flectes.
  • Est quaedam flere voluptas.
  • Velle suum cui{que} est.

Per Suppositum intelligitur Nominativus, Substanti∣vum, vel Antecedens. Apposium vocatur verbum, ad∣jectivum, & relativum. Quodcunque respondeat ad quaestionem factam per quis vel quid suppositum est tribus, scilicet, verbo, adjectivo & relativo, atque huic si nulla contingat regularis flexura, more invariabilium flectere sufficiet, sive fuer it dictio simplex, sive oratio, hoc flere, hoc velle per omnes casus. Enallage.

  • ...SIngula conjunctim valeant pluraliter, Horum
  • ...Personae, & generis ratio est potioris habenda.
  • ...Amicus & Aurum ignibus sunt probandi.
  • ...Ego & res mea valemus.

Plures Nominativi, item substantiva, vel antecedentia singularia, exigunt adjectivum, aut relativum plurale, quae verba vel adjectiva erunt dignioris personae & generis. Personarum prima dignior est quam secunda, & secun∣da quam tertia. Masculinum genus est dignius foemini∣no, & neutro, sed neutrum praefertur utrique, si de ina, nimatis fiat sermo. ut Aqua & ignis sunt inexorabilia. Syllepsis.

Page 48

PLuribus aequivalet vox collectiva priori.

  • ...Turba ruunt.
  • ...Pars mersi.

Nomen multitudinis singulare, quando{que} verbo plurali jungitur. Synthesis. Collectivum est quod plura in sin∣gulari continet, & aequivalet plurali: hu jus naturae est Partitivum. Aperite aliquis ostium.

Regimen, sive Constructio.

Dictio praecedens certissima norma sequentis.

Sunt libros animo qui spernis Luminis instar.

Unaquae{que} pars orationis regitur à proximè anteceden∣ti vocabulo, in constructione ordinata, praeter Relativum & Interrogativum. Observandum est, quod eidem ver∣bo diversi casus diversa ratione apponi possunt; dedit mi∣hi vestem pignori, te praesente, propriâ manu.

Regimen Substantivorum.
  • ...SI duo concurrunt patrio compone secundum.
  • ...Est ubi posterius dandi dignabere casu.
  • ...Quum duo idem spirant, casu nectantur eodem.
  • ...Anicularum fabulae.
  • ...Omne solum forti patria est.
  • ...Homo bulla! quid superbis?

Quum duo substantiva diversae significationis concur∣runt,

Page 49

posterius in Genitivo ponitur, praecedente signo nostro vernaculo [of.] Est ubi in Dativum vertitur, cum signo [to.] Si rem eandem significant, in eodem casu per Appositionem connectuntur, variatur & Geniti∣vus per adjectivum possessivum, ut aniles fabulae. Car∣men Virgilianum, vel Virgilii.

SUnt vitii genito, aut sexto, sic nomina laudis.

  • ...Odi puerulos praecoci sapientiâ.
  • ...Homo obesae, Vir emunctae naris.
  • ...Esto praesenti animo.

Laus & vituperium rei in genitivo vel ablativo effertur; posteriori tamen substantivo jungitur adjectivum notans qualitatem. Aliquando subintelligitur prius substanti∣vum, Esto vir, vel Puer, praesenti animo.

  • ...GAudet Opus sexto fixum, quem postulat Vsus.
  • ...Vino vendibili non opus est hederâ suspensâ.

Opus & usus ablativum exigunt cum necessitatem signi∣ficant. Opus aliquando adjectivè sumitur pro neces∣sarius.

  • ...ADjectiva suis stant viribus, at{que} sequenti,
  • ...Neutra dabunt patriū fixi sub nominis umbrâ.
  • ...Mali sunt puniendi, ut non laedantur boni.
  • ...Eveniunt multa quae non volumus.
  • ...Multum condimenti, parum opsonii.

Page 50

Adjectivum in neutro genere absolutè, hoc est absque substantivo positum, aliquando genitivum postulat, & praecipuè si quantitatem significet. Multum condimenti, pro multum condimentum. Masculinum ponitur solitatium, cum [Homo] subintelligitur, ut mali, pro mali homines, Neutrum substantivè sumitur adjectivum, quando vox [res] non adjungitur, ut pro multae res dicimus multa plu∣raliter in neutro genere, sine substantivo.

Adjectivorum Regimen.

ADjectiva petunt patrium verbalia casum.

  • Omnium formarum capax est.
  • Natura amans est sobolis suae.

Adjectiva verbalia, scilicet quae à verbis derivantur, in genitivum feruntur; Item participialia, sive paticipio∣rum voces, cum fiunt nomina verbalia n bilis, accepta passivè dativo adjecto gaudent; ut Fortunae telis inviolabi∣les sunt Deorum filii.

  • ILla quibus Studium est, Oblivio, Cura, Reatus,
  • Cognitio, Timor, aut contrà, meruêre secundos.
  • Multarum rerum sollicitus.
  • Compos mentis.

Adjectiva quae desiderium, memoriam, notitiam, curam, reatum, timorem, at{que} iis contraria significant, genitivum adsciscunt. Adjectiva sollicitus, securus, anxius, curiosus, incautus, &c. usurpantur etiam cum praepositionibus, ut de verbis sollicitus.

    Page 51

    • COpia mobilibus vel si signatur egestas,
    • His genitum fas est, aut sextum jungere casum.
    • Homo rimarum plenus.
    • Vir consilii expers mole ruit.

    Adjectiva quae ad copiam vel egestatem pertinent, saepi∣us genitivo, interdum ablativo gaudent: Adjectiva quae∣dam utuntur praepositionibus, ut liber à metu.

    • PArtitiva regunt genitos, Numeralia, Nomen
    • Omne Rogativum, medius gradus at{que} supremus,
    • Vnde genus sibimet poterunt dignoscere certum.
    • Neque primus omnium, neque pessimus.
    • Simarum pulcherrima est deformis.

    Nomina Partitiva, aut partitivè posita, numeralia, in∣terrogativa, comparativa, & superlativa gaudent genitivo, à quo & genus mutuantur, praecedente signo [of] vel [a∣mong] Partitivum est quod partem multitudinis signifi∣cat, vel multa sigillatim, ut aliquis, alius, alter, uter∣que, neuter, nullus, solus, quisque, quisquis, quidam, quili∣bet, quicunque, unusquisque, pauci, omnes, nemo. Varian∣tur etiam per praepositiones, E, de, ex, inter, ante; ut pul∣cherrima Simia, pulcherrima Simiarum, pulcherrima ex Si∣miis, pulcherima inter Simias. Nonnulli conveniunt cum supposito: ut Rosa omnium florum est suavissima. Leo ani∣malium est fortissimus. Comparativum ad duo refertur, Su∣perlativum ad plura. Manuum fortior est dextra. digitorum longissimus.

    Page 52

    Adjectiva quae regunt Dativum.
    • ADjectiva quibus favor est, aut grata voluptas,
    • Obsequium, vel contra, imponunt froena dativo.
    • Aurora musis amica.
    • Affero vobis jucundum nuntium.

    Adjectiva quae significant amicitiam, odium, voluptatem, dolorem, obsequium, vel contumaciam, dativum regunt.

    • Vtile, longinquum, vel cum signabitur aptum,
    • Dissimile aut contra dandi substernito casum.
    • Invia virtuti nulla est via.
    • Pudor mendico inutilis.

    Adjectiva quibus commodum, incommodum, longinquitas, proximitas, aptitudo, difficultas, similitudo, dissimilitudo sig∣nificatur in Dativum transeunt. Quaedam commodi & aptitudinis efferuntur etiam cum praepositione [ad] necessaria ad victum, natus ad lepores, sic facilis, intentus, aptus, commodus, habilis, promptus, opportunus, proclivis, utilis, assuetus, expositus. Quaedam quae similitudinem sig∣nificant aliquando genitivo gaudent. Par hujus.

    • DAndi vel genitum casum cupiunt alienus,
    • Proprius, immunis, communis, junge superstes.
    • Commune Stoicorum, vel Stoicis.
    • Hoc mihi tecum commune est.

    Communis, immunis, alienus, proprius, superstes, variis casibus inserviunt. Immunis & alienus usurpantur cum

    Page 53

    praepositionibus. Immunes à malo, alienus à stu∣diis.

    Adjectiva quae regunt Accusativum.

    IN quarto, sextove, rei mensura quiescit.

    • Muri Babylonis ducentos pedes alti.
    • Sesquipede longum.

    Magnitudinis mensura, subjicitur adjectivis in accusa∣tivo vel ablativo; Longus, latus, altus, crassus, profundus, sunt adjectiva mensurae.

    Adjectiva quae regunt Ablativum.

    QUam post Collativasolent exponere 〈◊〉〈◊〉.

    Patriae fumus alieno igne luculentior est.

    Comparativa cùm exponuntur per [quam] ablativum adsciscunt. Verùm si conjunctio quam Latinè exprimenda sit, nomen erit ejusdem casus cum priori supposito, ut Patriae fumus est luculentior quam alienus ignis. Magis ha∣bet aliquando rationem adjectivi nominis comparativi Item malo ex magis & volo, malo granum hordei omnibus gemanis.

    • ...COntentus, fretus, sextum, sic praeditus optant,
    • ...Dignus & indignus; Dabis his genitū{que} duobus.
    • ...Dignum patella operculum.
    • ...Vestrâ fretus patientiâ.

    Page 54

    Dignus, indignus, fretus, praeditus auferendi casum adje∣ctum volunt, sed dignus et indignus interdum leguntur genitivo; indignus avorum.

    Verba quae regunt Nominativum.
    • ...QUaesubstant, passiva vocandi, verba{que} gestus,
    • ...Cum spectant eadem, recti comitantur utrin{que}
    • ...Mulier salus est, aut Calamitas domûs.
    • ...Nemo nascitur artifex.

    Verba Substantiva, Sum, forem, fio, existo, exto, clueo vel cluo, audio pro vocor. Verba vocandi Passiva, ut Nominor, appellor, dicor, & iis fimilia, ut scribor, habeor, salutor, nascor, omnia{que} ferè verba passiva. Item verba gestus, ut eo, incedo, sedeo, cubo, curro, evado, maneo, &c. utrin{que} Nominativum expetunt ejusdem rei. Sed ho∣rum Infinita, habent utrinque eosdem casus, sive Nomi∣nativos, Accusativos, vel Dativos. Malo esse dives, malo me divitem esse. Natura eatis omnibus esse dedit.

    Verba quae regunt Genitivum.
    • ...SUm genito gaudet, quoties possessio fertur,
    • ...Aut cum proprietas, vel munus significatur.
    • ...Pauperis est numerare pecus.
    • ...Non sentire mala non est hominus.
    • ...Non ferre non est viri.

    Sum genitivum postulat, quoties significat possessionem,

    Page 54

    aut ad aliquid pertinere. Hic munus, officium, vel propri∣um subintelligi videatur, ideó{que} non respondetur, per mei, tui, sui, nostri, vestri, Sed meum, tuum, suum, nostrum, vestrum.

    • ...SI damnant, purgant, accusant verba, monentve,
    • ...Vox patrium officii, poenae, vel criminis optat.
    • ...Senectutem omnes accusant molestiae.
    • ...Res adversae nos commonefaciunt officii.

    Verba accusandi, damnandi, monendi, absolvendi geniti∣vum postulant ejus nominis quod crimen significet vel poenam. Quaedam possunt variari in ablativo, cum prae∣positione [de] de molestia, de officio, aliquando intellectâ praepositione.

    VUlt genitum, satago, misereri, sic miseresco.

    • ...Alienae rei satagit.
    • ...Miserere mei.

    Satago, misereor, & miseresco, genitivum admittunr. Mi∣sereor, & Miseresco, rariùs cum dativo leguntur. Huic mi∣sereor, miseresce malis.

    • ...POenitet, at{que} piget, taedet, miseret{que} pudet{que}
    • ...Post quariū patrios cupiunt adsciscere casus.

    Ille, quem facti poenitet, ferè est innocens.

    His impersonalibus subjicitur accusativus cum geniti∣vo, nonnulla remigrant in personalia, Non te haec pu∣dent.

      Page 56

      • ...GIgnendi casum aut quartum Reminiscor ha∣bebit,
      • ...Obliviscor, item Memini, verbum{que} Recordor.
      • ...Natalium tuorum reminiscere.
      • ...Obliviscitur beneficia.

      Reminiscor, obliviscor, memini, recordor, genitivum aut accusativum desiderant. Reminiscere natalium vel natales. Obliviscitur beneficia vel beneficiorum. Observandum est non legi post memini & oblitus, me, te, se, sed mei, tui, fui.

      • ...COnstruitur patrio refert, quem postulat inter-
      • ...Est, si Foemineis sextis pronomina demas.
      • ...Cujus{que} interest se intueri.
      • ...Non meâ refert quid agitur.

      Haec impersonalia, Interest & Refert quibuslibet gene∣tivis annectuntur, praeter hos ablativos faemininos, me∣â, tuâ, suâ, nostrâ, vestrâ, & cujâ. Quidam accusativos esse contendunt, & subintelligi officia. Adjiciuntur ge∣nitivi, tanti, quanti, magni, parvi, &c. adverbialiter. magni refert quibuscum vixeris.

      Verba quae dativum regunt.

      NOmen pone rei [cui quid] post verba Dativo.

      • ...Rete non Milvo tenditur.
      • ...Aureos mihi montes pollicetur.

      Page 57

      Omn•••• verba regunt dativum ejus rei, cui aliquid quocunque modo contigerit. Hujus modi verba habent ferè signa post se in vernaculo nostro sermone [to] vel [for.] Quaedam tamen non feruntur in dativo, sed ac∣cusativo cum praepositione ad, ut voco, provoco, incendo, loquor, hortor, invito, excito, incito, accerso, impello, atti∣net, pertinet, spectat.

      • ...QVod credit, prodest, placet, auxiliatur, obaudit.
      • ...Vel contra, dandi poterit constringere casum.
      • ...Nimiùm ne crede colori.
      • ...Satius est mederi initiis quam fine.
      • ...Lupus insidiatur ovili.

      Verba fidendi, desperandi, commodandi, incommodandi, placendi, displicendi, auxiliandi, impediendi, obediendi, op∣pugnandi, dativum requirunt. Excipe Laedo, offendo, juvo, quae accusativum postulant.

      • ...SI venia, imperium, vel significabitur illis,
      • ...Ira vel eventus, sequeretur verba dativus.
      • ...Sapiens dominabitur astris.
      • ...Ignoscas aliis multa, tibi nihil.

      Verba parcendi, imperandi, irascendi, & contingendi, gau∣dent dativis. Moderor aliquando legitur cum accusati∣vo. Jubeo saepiùs.

        Page 58

        • ...QVae tollunt, arcent, & quae conferre notantur,
        • ...Dissidium quibus est, aliqua aut distantia, casū
        • ...Dandi optant, sexto quem mutant praepositurae.
        • ...Superbia Deum, invidia proximum, ira meipsum mi∣hi aufert.
        • ...Aquilam Noctuae comparas.

        Verba auferendi, arcendi, comparandi, dissidendi, distandi, dativum exigunt vel ablativum cum praepositione [a] aufert mihi, vel à me. Verba comparandi admitrunt [ad] vel [cum] Aquilam ad Noctuam, vel cum Noctuâ comparas.

        MVtandum sexto cupiunt passiva Dativum.

        • ...Ultima dies semper expectatur prudenti.
        • ...Nobilitas ornatur literis.

        Passivis additus ablativus, sed antecedente praepositi∣one, & saepe dativus. Ablativus agentis resolvitur in nominativum, qui praecedet verbum activè redditum. Literae ornant nobilitatem. Passiva quando{que} regunt casus activorum suorum. Doceberis à me alios mores.

        SVm cum progenie, nisi possum, fige Dativis.

        • ...Est mihi curta supellex.
        • ...Luxuriae desunt multa, avaritiae omnia.

        Sum cum compositis praeter possum exigit dativum. Est cum dativo exponitur pro [habco] Est mihi, tibi, illi, no∣bis, vobis, illis; pro habeo, habes, habet, habemus, &c. Sic

        Page 59

        deest mihi, tibi, illi, argentum. Desunt nobis libri, Desunt illis necessaria, i. e. non habent necessaria, Otium est mihi, . e. vacat mihi. In quibus significatio est eadem, eadem est constructio

        • ...VErba regunt dandi casum, si particula, ob, con,
        • ...Ante, sub, inter, ad, in prae, post, super, ad∣ditur illis.
        • ...Candidus tibi illuxerit dies.
        • ...Vitia obrepunt nobis, sub nomina virtutum.

        Dativum postulant verba composita cum his praepositi∣onibus, ob, con, ante, sub, inter, ad, in, prae, post, super. Sed allatro, antecedo, antecello, anteeo, antesto, antevenio, anteverto, attendo, condono, illudo, incesso, insulto, incumbo, praecedo, praecurro, praeco, praesto, praestolor, &c. eadem significatione dativum vel accusativum regunt.

        Confero, condono, conduco, accedo, incumbo, applico, con∣verto, dativum, vel accusativum cum praepositione [ad.]

        Aspicio, invenio, admiror, alloquor, adjuvo, inva do, prae∣verto, subeo, obeo, occido, adjuro, accusativum plane re∣quirunt.

        Interdico dativum, & ablativum, interdico tibi aqua, su∣persedeo ablativum,

        SVm gaudet duplici, sic plurima verba dativo.

        • ...Longo itineri etiam palea est oneri.
        • ...Hoc mihi vitio dedit.

        Sum cum multis aliis geminum adsciseit dativum. Do duco, verto, tribuo, habeor. Palea est oneri, pro onus. Post hujusmodi verba prior dativus pro nominativo ponitur, aliquando accusativi locum habet, Nescio quid hoc vertas vitio mihi, pro vitium.

        Page 60

        Verba quae Accusativum regunt.

        Quorum transit opus, pòst sumunt omnia quar∣tum.

        • ...Anguillam tenet caudâ.
        • ...Olet hircum.

        Verba transitiva cujuscun{que} generis exigunt accusati∣vum ejus nominis quod responder ad quaestionem factum per [quem] vel [quid.] Vocantur transitiva quorum sig∣nificatio transit in aliud. Intransitiva, sive absolute neu∣tra, verba sunt quorum actio perficitur intus, ut vivo. Verba ad sensus pertinentia saepè pro activis sumuntur, O let, sapit, sonat, spirat, i. e. Odore, sapore, sono, spiritu ex∣primit.

        Accusativus post verba variatur in Nominativum, mu∣tando activa in passiva. Anguilla tenetur à te.

        COgnati quartum sermonis neutra tenebunt.

        • ...Eandem canit cantilenam.
        • ...Mortem obiit.

        Verba neutra & absoluta, accusativum admittunt cog∣natae signisicationis. Hunc accusativum mutant authores non rarò in ablativum, Morte obiit repentinâ; & ad mo∣dum actionis, quidam censent referendum.

        • ...SI doceant, moneant, vel signent verba precari,
        • ...Induo item et celo, geminis praeponito quartis.
        • ...Temperantiam multos docuit penuria,
        • ...Precare Deum veniam.
        • ...Id me celavit. Induit se pallium.

        Page 64

        Verba docendi, monendi, precandi, induo, & celo, dupli∣cem regunt accusativum. Hic variatio fit per praepositi∣nes, per, juxta, secundum, in, circa, ad. Erudiit te leges, i. e. juxta leges. Herus coegit me, haec, i. e. ad haec. Alter Accusativus post verba rogandi mutatur in ablarivum, cum praepositione, Precare veniam à Deo.

        Verba quae regunt Ablativum.
        • DEfectus quibus est aliquis vel copia verbis,
        • Adjicitur sextus casus, quando{que} secundus.
        • Aliorum medicus, ipse ulceribus scates.
        • Implentur veteris Bacchi, pinguis{que} ferinae.

        Verba abundandi, implendi, onerandi, & his diversa, ab∣lativo gaudent; ex quibus quaedam nonnunquam in ge∣nitivum feruntur.

        IN quarto, aut sexto, pone intervalla locorum.

        • Ne unguem à veritate recedam.
        • Abest ab urbe quingentis millib us passuum.

        Spacium loci in accusativo effertur, interdum ablativo, Abest bidui, subintelligitur spacium vel spacio, itmere vel iter.

        HAec sextū, potior, fruor, utor, fungor, amabunt.

        • Utere mundo, fruere Deo.
        • Officio tuo fungere.

        Page 58

        Fungor, fruor, utor, potior, ablativo junguntur, Potior legitur cum genitivo, ut potiri rerum, nisi Ellipsis fiat, imperio rerum. His adde muto, nitor.

        • POne modū, causam{que} rei, instrumenta{que} sexto,
        • Materiā, genus et patriam, partem{que} gravatā.
        • More pecudum.
        • Voluntas assiduitate fastidium parit.
        • Generosus equus vel umbra virgae regitur.
        • Injuria affecit innocentem.
        • Gente Britannus. Utro{que} pede claudicat.

        Quodvis verbum admittit ablativum significantē instru∣mentum, causam, modum actionis, materiam, genus, patriam, & partem affectam, vel malè habentem. Materiae & modo aliquando additur praepositio, ex, de, cum; pars affecta, sive membrum, nonnunquam in genitivo ponitur. Dscru∣cior animi. Poeticè in accusativo, Fremit ossa supple quo∣ad, vel secundùm ut graecis 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.

        NOmina des pretii sexto, quibus excipe tanti, &c.

        • Quod non opus est, asse carum est.
        • Multo sanguine stetit victoria.
        • Quanti constitit?

        Quibuslibet verbis subjicitur nomen pretii in ablativo, Excipiuntur genitivi solitarii, qui ferè adverbiascunt. Tanti, quanti, hujus, minoris, pluris, plurimi, parvi, minimi, his addunt boni, & substantiva slocci, nauci, nihili, pili, assis, teruncii, quibus intelligi potest [pretio] valeo, interdum admittit accusativum. Denarii dicti, quod denos aeris Valbant.

          Page 59

          • NOmen erit sexto (proprio moderamine) unctum;
          • Participi, donec sua Conjunctura resolvat.
          • Dejectâ arbore; ligna colligunt.
          • Fortunâ Ducente.

          Aliquando additur ablativus absolutè sumptus, huic semper adjicitur participium, vel intelligitur, [existente] & resolvitur per Conjunctiones dum, cum, si, quando, ubi, postquam. Arbore dejecta, scilicet, quando, ubi, vel postquam arbor dejicitur, vel dejecta est. Ducente fortunâ, si Fortuna ducat, vel quando Fortuna dux fuerit: Nonnunquam in loco participii ponitur substantivum, ut Fortunâ Duce. At{que} hic subintelligi potest praepositio sub. Sub fortuna Duce, vel participium [existente;] Fortunâ existente Duce.

          QVibusdam varia occurrit constructio verbis.

          • Contule patriae, i. e. Prospice.
          • Consule praeceptorem, i. e. Pete consilium à praeceptore.
          • Occumbere mortem & morti.

          Quaedam verba variam habent constructionem, pro di∣versa significatione, ausculto tibi, i. e. obedio, ausculto te, i.e. audio. Et quaedam verba, eundē retinentia significatū, variè item construuntur. Occumbere mortem & morti.

          Regimen Infinitivorum.

          MObile vel verbum solet infinita praeire.

          • ...In solâ Sparta expedit senescere.
          • ...Audax omnia perpeti.

          Page 64

          Quibusdam tum verbis, tum adjectivis, familiariter subjiciuntur verba infinita. Verbum [est] non cogit post se infinitivum, nisi impersonaliter sumatur pro licet, fieri potest, vel fas est, ut cernere erat, i. e. licebat cernere.

          Regimen Gerundiorum.

          DIfinita solet comitare gerundia nomen.

          • ...Natura hic nobis diversorium commorandi dedit.
          • ...Peritus jaculandi.
          • ...Ratio scribendi literas.

          Gerundia in di pendent à quibusdam tum substantivis, tum adjectivis. Gerundia haec ponuntur loco genitivi, post substantiva vel adjectiva, quae per se regere solent genitivos, peritus jaculandi. Aliquando hoc gerundium significat passivè, ut Athenas erudiendi gratiâ missus, i. e. ut erudiretur.

          • ...QVaesexto praesunt, in do finita praeibunt
          • ...Particulae, modò ponuntur sine praeposituris.
          • ...In numerando pecuniam paratus.
          • ...Nimiùm alter cando veritas amittitur.

          Gerundia in do pendent ab his praepositionibus, a, ab, abs, de, e, ex, cum, in, pro, loco ablativorum. Ponuntur & absque praepositione. Nimiùm altercando, &c.

          DVm finita solent, ad, ob, inter, et, ante, praeire.

          Turpe est duci praemio ad accusandum viros.

          Page 65

          Gerundia in dum pendent ab his praepositionibus, ad, ob, vel propter, inter, ante, & locum habent accusativo∣rum. Cum significatur necessitas ponuntur citra praepo∣sitionem addito verbo est. Et post malam segetem serendū est nobis. Alii hoc fieri contendunt per participium in dus, ubi dativus regitur à participio passivo. Variatio fit per verbum debeo aut oportet, Debemus serere, vel oportet nos serere.

          Vertuntur gerundii voces in nomina adjectiva elegan∣tèr, quae conveniunt cum Substantivis; ut pro [nume∣rando pecuniam] in numerandâ pecuniâ. Ad accusandum viros, vel ad accusandos homines. Ratio scribendarum epi∣stolarum, pro scribendi epistolas. At{que} hic genitivus plu∣ralis interdum non invenustè adjicitur gerundii vocibus, ad fugiendum 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, sive similes sonus finales, ut ratio scribendi literarum.

          Supinorum Regimen.

          ACtivum prius est, & motus verba sequetur.

          • Cur ibis tè perditum?
          • Stultitiae est ducere venatum invitos canes.

          Prius Supinum activè significat, & sequitur verbum aut participium signisicans motum ad locum, instar Infiniti∣vi activi. Cur ibis te perditum? hujus multiplex fiat va∣riatio, Cur ibis ad te perdentum? te perditurus, vel ut te perdas?

          POsterius patitur, sequitur{que} adjecta supinum.

          • Cibus concoctu facilis.
          • Nulla merx difficilior cognitu quàm foemina.

          Page 66

          Posterius Supinum passivè signisicat & sequitur nomi∣na adjectiva, non sine significatione passivi infiniti∣vi.

          DErivata regunt casus quos prima tulerunt.

          • Equi molam trahentes multùm ambulant, parùm pro∣movent.
          • Omnes disiderio tenemur audiendi nova.

          Participia, gerundia, supina, & adverbig, regunt casus eo∣rum à quibus derivantur; ut trahentes molam, audiendi nova, scitatum or acula, prudent is est obviàm ire periculis.

          De Tempore.

          TEmpus quando, solet casu consistere sexto.

          Nemo omnibus horis sapit.

          Quae significant partem temporis, scilicet quae respon∣dent ad quaestionem factam per quando, in ablativo fre∣quentiùs usurpantur, in accusativo rariùs.

          QUamdiu amat quarto, sexto{que} aliquando re∣poni.

          Nemo tam senex quin se annum putet posse vivere.

          Quae autem temporis durationem, aut continuatio∣nem denotant, quod respondet quaestioni factae per quam∣diu, in accusativo, interdum ablativo efferuntur.

          Tempus aliquando variatur per praepositiones, in, de, ub, super, ante, ad. In diem, in horas, in posterum. Ad mul∣tam

          Page 67

          noctem. Jam multos annos est, supple ante multos.

          De Loco in quo.
          • ...In quo pone Loci proprium primaeve secundae,
          • ...Flexurae patrio sexto sed nomina ternae.
          • ...Propria item sextis si sint pluralia tantum.
          • Tarenti secit Archytas columbam ligneam volatilem.
          • ...Delphis oraculo cessant.

          Omne verbum admittit genitivum proprii nominis lo∣ci, qui respondet ad quaestionem ubi, modo primae, vel secundae declinationis, & singularis numeri fit.

          Verum si proprium loci pluralis duntaxat numeri aut tertiae declinationis sit, in ablativo ponitur.

          Sic usurpantur humi, domi, militae, belli.

          De Loco ad quem.

          AD quos disce locos proprios componere quarto.

          Noctuas portat Athenas.

          Proprium loci, quod respondet ad quaestionem quo? apponitur verbis significantibus motum ad locum, in ac∣cusativo.

          Page 68

          De Loco à quo vel per quem.

          A Quibus, aut per quae, loca ponas propria sexto.

          Rediit Carthagine.

          Roma profecturus est.

          Proprium loci quod respondet quaerenti unde, aut qua, ponitur in ablativo verbis significantibus motum à loco, aut per locum.

          Sed nomina appellativa, & nomina majorum locorum usurpantur ferè cum praepositionibus. Per mare ibis ad Indos. In foro versatur. Legantur in Hispaniam.

          RVs tamen atque Domus propriorum castra se∣quuntur.

          • Res est angusta domi. vel Ruri.
          • Ite domum. vel Rus.

          Rus & domus sequuntur regimen propriorum nominum. Domi non alios secum patitur genitivos, quam meae, tuae, suae, nostrae, vestrae, alterae. Si alia adjectiva addantur, a∣liis utendum est casibus, ut vescor domo amplâ, non amplae domi.

          Adverbiorum Regimen.

          EN at{que} Ecce regunt primos, quartosve sequen∣tes.

          Ecce homo.

          En prudentiam.

          Page 69

          En & Ecce demonstrandi adverbia, tam nominative quam accusativo usurpantur.

          • TEmporis at{que} loci, quanti{que} adverbia quaedam,
          • Arrident genito, sic utimur instar & ergo.
          • Nusquam loci tuta fides est.
          • Abunde fabularum.
          • Instar multorum. Religionis ergô.

          Adverbia loci, temporis, quantitatis, genitivum post se recipiunt. Loci, ubi, ubinam, nusquam, eò, longe, quò, ubivis, huccine. Temporis, nunc, tunc, tum, interea, pridie, postridie, &c. Quantitatis, multùm, parum, paululùm, satis, abunde, Instar quidam referunt inter invariabilia, ut simi∣litudinem significet vel ad similitudinem. Ergô pro causâ vel gratiâ.

          Conjunctionum Regimen.

          COgit saepe modos, ligat & Conjunctio partes.

          • Nè perdas animum.
          • Mallem invenire bonos, quam facere.

          Conjunctiones, &, que, quo{que}, ac, at{que}, nec, ne{que}, aut, ve, vel, seu, sive, nisi, an, quàm, praeterquam, similes casus, & tempora conglutinant. Quidem, quo{que}, autem, verò, enim, ponuntur loco secundo, explicantur primo. Ergo, ita{que}, igitur, equidem, primum vel secundum locum accipiunt, Caeterae primum.

          Page 70

          Quae quibus serviant modis Adverbia & Conjunctiones.

          Ubi & Cum temporis adverbia modo Indicativum mo∣do subjunctivum postulant, necnon priusquam, antequam, postquam, simulat, simulac, simulat{que}.

          Interrogativa ubi, unde, quare, &c. Indicativum mo∣dum poscunt. Dum & donec pro quamdiu Indicativum, pro quoad vel usquedum Indicativum, vel Subjunctivum. Dum pro dummodo Subjunctivum.

          Cum pro quod Indicativum, pro quandoquidem, quando, quoniam, Subjunctivum saepiùs, nonnunquam Indicativum admittit.

          Quoad pro quamdiu Indicativo vel Subjunctivo servit, pro donec Subjunctivo soli.

          Ne, prohibendi, Imperativo vel Subjunctivo gaudet. Interrogandi Enclytica, ut, an, et, uum, Indicativo, dubi∣tandi indefinite posita, et, pro, ut, non, Subjunctivo.

          Quasi, ceu, tanquam, perinde, ac, si, similitudinis adver∣bia, Indicativum postulant, simulationis Subjunctivum. Etsi, tametsi, etiamsi, quanquam, in principio orationis In∣dicativum, aliàs Subjunctivum requirunt.

          Quando, quandoquidem, & quoniam, Indicativo jun∣guntur.

          Ni, nisi, si, sin, siquidem, quòd, quia, quamvis, Indica∣tivum admittunt, & Subjunctivum.

          Quin exigentis Indicativum postulat, causalis utrum{que} modum, ut, et licet.

          Quippe Indicativum amat, quippe, qui & utpote qui, utrum{que} modum.

          Ut causalis, vel pro ne non, post metuo, timeo, vereor, aut etiam concedentis, aut pro utpote, Subjunctivum po∣stulat.

          Ut pro postquam, quomodo, sicut, Indicativo gaudet.

          Page 71

          Praepositionum Regimen.

          PRaepositurarum quartos anteambulat agmen, Circiter, us{que} penes, cis, citra, adversus et extra, Erga, apud, ante, secus, trans, supra, versus, ad, in-Vltra, post, praeter, propter, propè, ponè, secundū, (tra Per, circum, circa, contra, juxta, inter, ob, infra.

          Ad graecas Calendas.

          Inter caenam.

          • SVnt ablativo bis sex sua vota ferentes.
          • Abs, a, cum, coram, sine, de, e, ex, pro, prae, tenus, absque.
          • Est regi à poculis,
          • Pro viribus.
          • Ore tenus.

          Tenus aliquando regit genitivum pluraliter, quoties sermo fit de duobus, ut aurium tenus. Praepositiones non rarò subaudiuntur, [à] notat eleganter ministros aut servos, à poculis, a cup bearer.

          SVb, super, in, subter, clam, quarto & reddite sexto.

          • Sub dio.
          • nitimurin ve titum.
          • In vino veritas.

          Eaedem praepositiones varias sortiuntur significationes. [In] pro erga, contra, ad, & quando significant [into] accusativo legitur.

          Page 72

          Compositae casum retinent, aliquando redundāt.

          • Neminem praeteribis insalutatum.
          • Accede ad ignem.

          Praepositio in compositione eundem nonnunquam ca∣sum regit, quem & extra compositionem regebat.

          Interjectionum regimen.
          • ALloquitur quoties fert interjectio quintum.
          • Euge serve fidelis! Puer future doctus!
          • CLamantes recto, quarto, quinto{que} praeibunt.
          • Heu pietas! ah me miscrum. Proh dolor!
          • CAsibus, & voces, Hei, Vae, praefige Dativis.
          • Hei misero mihi! Vae imprudentibus.
          Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.