Annot. Ad THES. IX.
Sicut decretum circa finem, seu decretum secundum proportionem decreti circa finem (stylo & phrasi horridis, hactenus inauditis, & mortalium captum penè superantibus) sta∣tim dixerat, sic (quid hoc [sic] sibi vult?) id quod decernitur (quid tibi est [id] istud? An ne{que} motio, nec movens, nec mobile, nec motus, nec res mo••u-facta? Quanta hîc con∣fusio, quantus tumultus?) sic id quod discer∣nitur, inquis, est effectus entis primi; à quo dependere omnium essentias, virtutes, * 1.1 actiones praecipuè boni supernaturalis, nullus dubito. Quid ergo? Hinc, inquis, vocationem (reconciliationem suprà * 1.2 dixeras) independente consilio producens (in fieri intelligis, dum productu∣rus est, an in facto esse, quando produxit? ambigua n. est oratio) tum per sapientiam, in∣quis, de forma deliberat, tum per voluntatem intendit secundum illam formam ex suppositione potentiae. Quid audis lector? Evangelium an scholam? Apostolos an Sorbonam? Tran∣seat hoc omne. Sapientia divina de recon∣ciliationis forma deliberat, voluntas secundum formam illam intendit, Potentia exequitur. Concedo. Perge.