non fuisse, homini in statu primae∣vo exhibitam, nec in isto statu, viribus ad Deo, hoc modo considerato, fruendum, ho∣minem instructum fuisse fidentèr asserimus. Quod est Authoris nostri 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
2. Ut facilè largiar (quod tamen vix qui∣vis capit) hominem primaevum ideò mutabilem quia finitum (quamvis finitum et mutabilem fuisse procul sit omni dubio) summique boni adeptionem ex istâ suâ voluntariâ defectione, seducente Diabolo, interruptam fuisse; non sic tamen, ut Christus Mediator, Judexque noster sub istâ summi Boni Consideratione ve∣niat: ne (ut caetera infinita incommodatace∣am) Christus noster in Adamo primaevo, in∣tegro censitus, in ipso nobiscum laberetur, peccatique Originalis se alligaret, aut à Deo Patre, ejusdem reus censeretur, unde satisfa∣ctio (quam eum divinae justitiae Praestitisse, ne∣mo praeterquam qui absolutas Dei intentiones esse omnes crediderit, negare, nisi laesis prin∣cipiis potest) salusque omnis nostra corruat ne∣cesse est.
3. Si per eos quos ad finem istum destinârat Deus, intelligi vult absolutâ et praecisâ salvan∣di, seu ad summum finem perducendi, intenti∣one destinatos, non video ut seipsum sibi in eâ∣dem oratione reconciliet: Mox. n. subiungit, iis ex misericordiâ reconciliari voluit Deus, &c.