enim ipsum mortuum esse pro omnibus semel sanctifica∣tis, etsi ad tempus tantum, nec in justitia perse∣verantibus. Itaque patet ipsos sine ratione contra mentem Augustini & contra suam hunc locum oppo∣nere.
Methodus Jansenii defensoribus sequenda.
Debent ostendere cum Augustino & Sancto Tho∣ma loqui Iansenium, deinde sensum ejus hunc esse in locis objectis, pro solis electis salvandis efficaci & absoluta voluntate mortuum esse Christum, quod constat orthodoxum esse.
Primum igitur dicunt, allata ex Iansenio loca, quasi sensu cum quinta propositione congruentia, manifeste, si verba spectes, Augustinianis lo∣cutionibus constare. Quod sic ad oculum demon∣strant.
De primo loco Jansenii a Molinistis allato.
Postquam, aiunt, probasset Iansenius late, cap. 20. lib. 3. de grat. Christi, Christum esse mortu∣um pro tota Ecclesia toto orbe dispersa, pro peccatis omnium fidelium, pro justificandis temporaliter mul∣tis reprobis; ad jungit, quia solis praedestinatis salu∣tem aeternam Christus absolute voluit. Ideo saepe ab Augustino locutiones illas Scripturae ad solos praedesti∣natos contrahi; quod his Augustini locis confirmat Epist. 48. Christus propitiator est peccatorum no∣strorum, non tantum nostrorum, sea totius mundi; propter triticum quod est per totum mundum. Et lib. 21. de Civit. cap. 24:
Quid est omnium? Et eorum scilicet quos ex Gentibus, & eorum quos ex Iudaeis praedestinavit, vocavit, justi∣sicavit, non omnium hominum. Et lib. 22. cap. 24. Apostolus de ipsis in illud regnum praedestinatis loquens, qui proprio, inquit, Fo∣lio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit il∣lum. Et mox illud addidit ex quo calumniandi cau∣sam arripuit Morellius & Molinistae, Ne quis, inquit, forte suspicaretur ita phrases hujusmodi af∣firmativas de praedestinatis intelligendas esse, ut tamen alii justi, qui de beato illo numero non sunt, non excludantur, non uno in loco invertit istius∣modi locutiones, ita ut eas negative efferendo di∣cat Christum pro caeteris qui non sunt praedestina∣ti, non esse mortuum, non semet ipsum dedisse redemptionem. Hoc enim in Epistola ad Evodi∣um sine ambiguitate pronunciat: Non perit unus ex illis pro quibus mortuus est Christus: quod, si nullus ex illis perit, inquit Janseniut, pro qui∣bus mortuus est, profecto quisquis perit, sive a∣liquando justus fuerit, sive non, non est pro illo mortuus Christus.
Haec postrema verba arripit Morellius ut Ianse∣nio quintam propositionem affingat: sed facile uni∣co illo argumento refellitur.
Haec propositio, quae Augustini est: Non perit unus ex illis pro quibus Christus mortuus est; & il∣la Iansenii, Qui perit, non est pro illo mortuus Christus; non duplex, sed una propositio est ex Lo∣gicae regulis conversa, quibus pueri docentur pro∣positiones negativas universales posse simpliciter converti. Ergo locus Iansenii Augustiniana locu∣tione constat. Ergo nihil in ipsis verbis reprehen∣dendum ex primo principio articuli primi. Inde vero ad repellendam Morellii accusationem, ejus∣modi etiam argumentum conficitur.
Argumentum. I.
Iansenii locutio Augustiniana est; ut per se pa∣tet, sed ex solis Augustini verbis nemo argui potest quintam propositionem tradidisse ex tertio prin∣cipio, quia illae locutiones sensum habent a propo∣sitionibus diversum, ex secundo. Quod erat demonstrandum.
De secundo loco Iansenii a Molinistis allato.
Simili modo repellitur secundus locus, qui prae∣terquam quod Sancti Thomae est, nihil aliud quam evidentem ex Augustini loco, & legitime ductam consecutionem continet.
Affert enim primum ibidem Iansenius hunc Au∣gustini locum:
Si de aliquibus ita Ecclesia certa esset, ut qui sunt illi etiam nosset, qui licet adhuc in vita sunt con∣stituti, tamen praedestinati sunt in aeternum ig∣nem ire cum diabolo, tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso. Ex hoc loco & alio simili ex lib. de corr. & gr. c. 15. hoc colligit Jansenius: Scivit Christus quo quisque ab aeterno praedestinatus erat; scivit hoc decretum neque ullius pretii oblatione mutandum esse, nec se ipsum velle mutare. Ex quo factum est ut juxta sanctissimum Doctorem non magis Patrem pro aeterna liberatione ipsorum quam pro diabolo deprecatus fuerit. Sed si quid pro illis rogavit Patrem, pro temporalibus qui∣busdam justitiae effectibus rogavit, & pro iisdem obtinendis obtulit pretium, fuditque sanguinem suum. Cujusmodi oblatio, quia valde diminu∣ta est, parumque reprobis, multum vero praede∣ninatis p••odest, ut infra declarandum est; hinc fluxit ut passim in scriptis suis Augustinus oblatio∣nem sanguinis & mortis, & orationem Christi fere ad solos electos restringere soleat.
Hanc consequentiam rectissime ex Augustino du∣ctam quis negare posset, aut quis illarum propositi∣onum catenam abrumpere? Si Christus oravit pro reproborum salute, cum eos nosset ab electorum numero exclusos, pro iisdem oraret Ecclesia, etiamsi illorum reprobationem nosset. Sed ex Augustino Ecclesia non oraret pro reproborum salute si eos nosset. Ergo non oravit pro eorum salute Christus qui noverat.
Sed verba ipsa Iansenianae propositionis, quatenu•• arguitur, habemus apud Sanctum Thomam 3. par∣te, q. 21. art. 4.
Secundum voluntatem rationis Christus nihil voluit, nisi quod scivit Deum velle. Et ideo omnis absoluta voluntas Christi, etiam