Simili modo repellitur secundus locus, qui prae∣terquam quod Sancti Thomae est, nihil aliud quam evidentem ex Augustini loco, & legitime ductam consecutionem continet.
Affert enim primum ibidem Iansenius hunc Au∣gustini locum:
Si de aliquibus ita Ecclesia certa esset, ut qui sunt illi etiam nosset, qui licet adhuc in vita sunt con∣stituti, tamen praedestinati sunt in aeternum ig∣nem ire cum diabolo, tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso. Ex hoc loco & alio simili ex lib. de corr. & gr. c. 15. hoc colligit Jansenius: Scivit Christus quo quisque ab aeterno praedestinatus erat; scivit hoc decretum neque ullius pretii oblatione mutandum esse, nec se ipsum velle mutare. Ex quo factum est ut juxta sanctissimum Doctorem non magis Patrem pro aeterna liberatione ipsorum quam pro diabolo deprecatus fuerit. Sed si quid pro illis rogavit Patrem, pro temporalibus qui∣busdam justitiae effectibus rogavit, & pro iisdem obtinendis obtulit pretium, fuditque sanguinem suum. Cujusmodi oblatio, quia valde diminu∣ta est, parumque reprobis, multum vero praede∣ninatis p••odest, ut infra declarandum est; hinc fluxit ut passim in scriptis suis Augustinus oblatio∣nem sanguinis & mortis, & orationem Christi fere ad solos electos restringere soleat.
Hanc consequentiam rectissime ex Augustino du∣ctam quis negare posset, aut quis illarum propositi∣onum catenam abrumpere? Si Christus oravit pro reproborum salute, cum eos nosset ab electorum numero exclusos, pro iisdem oraret Ecclesia, etiamsi illorum reprobationem nosset. Sed ex Augustino Ecclesia non oraret pro reproborum salute si eos nosset. Ergo non oravit pro eorum salute Christus qui noverat.
Sed verba ipsa Iansenianae propositionis, quatenu•• arguitur, habemus apud Sanctum Thomam 3. par∣te, q. 21. art. 4.
Secundum voluntatem rationis Christus nihil voluit, nisi quod scivit Deum velle. Et ideo omnis absoluta voluntas Christi, etiam