Postquam, aiunt, probasset Iansenius late, cap. 20. lib. 3. de grat. Christi, Christum esse mortu∣um pro tota Ecclesia toto orbe dispersa, pro peccatis omnium fidelium, pro justificandis temporaliter mul∣tis reprobis; ad jungit, quia solis praedestinatis salu∣tem aeternam Christus absolute voluit. Ideo saepe ab Augustino locutiones illas Scripturae ad solos praedesti∣natos contrahi; quod his Augustini locis confirmat Epist. 48. Christus propitiator est peccatorum no∣strorum, non tantum nostrorum, sea totius mundi; propter triticum quod est per totum mundum. Et lib. 21. de Civit. cap. 24:
Quid est omnium? Et eorum scilicet quos ex Gentibus, & eorum quos ex Iudaeis praedestinavit, vocavit, justi∣sicavit, non omnium hominum. Et lib. 22. cap. 24. Apostolus de ipsis in illud regnum praedestinatis loquens, qui proprio, inquit, Fo∣lio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit il∣lum. Et mox illud addidit ex quo calumniandi cau∣sam arripuit Morellius & Molinistae, Ne quis, inquit, forte suspicaretur ita phrases hujusmodi af∣firmativas de praedestinatis intelligendas esse, ut tamen alii justi, qui de beato illo numero non sunt, non excludantur, non uno in loco invertit istius∣modi locutiones, ita ut eas negative efferendo di∣cat Christum pro caeteris qui non sunt praedestina∣ti, non esse mortuum, non semet ipsum dedisse redemptionem. Hoc enim in Epistola ad Evodi∣um sine ambiguitate pronunciat: Non perit unus ex illis pro quibus mortuus est Christus: quod, si nullus ex illis perit, inquit Janseniut, pro qui∣bus mortuus est, profecto quisquis perit, sive a∣liquando justus fuerit, sive non, non est pro illo mortuus Christus.
Haec postrema verba arripit Morellius ut Ianse∣nio quintam propositionem affingat: sed facile uni∣co illo argumento refellitur.
Haec propositio, quae Augustini est: Non perit unus ex illis pro quibus Christus mortuus est; & il∣la Iansenii, Qui perit, non est pro illo mortuus Christus; non duplex, sed una propositio est ex Lo∣gicae regulis conversa, quibus pueri docentur pro∣positiones negativas universales posse simpliciter converti. Ergo locus Iansenii Augustiniana locu∣tione constat. Ergo nihil in ipsis verbis reprehen∣dendum ex a 1.1 primo principio articuli primi. Inde vero ad repellendam Morellii accusationem, ejus∣modi etiam argumentum conficitur.